Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Dum haec oppugnatio paratur, regina, ut undique ac eodem tempore hostibus metus
iniceretur, castellum quod incolae Visegradum uocant, ubi regium diadema asseruatur,
mittit oppugnatum, attributo hoc seorsum suo 35 exercitui negotio.
Iam reguli animum infregerant res aduersae. Itaque, tametsi Visegradum situ ac
muro ingentis operis esset ferme inexpugnabile, tamen intra paucos dies castellum in
potestatem optimatum iubente regulo his conditionibus custodes dedidere. Primum ut,
quicquid regulo in praelio ad Scaruisium commisso esset ereptum, restitueretur, adiecta
insuper Dalmatiae praefectura, cum omnibus rebus ei a patre relictis, atque ab se dudum
possessis; deinde ut omnibus suae factionis hominibus uenia daretur, nec fraudi esset,
quod contra communem nobilitatis consensionem reguli partes secuti fuissent. Atque ita
cum pax omnium opinione celerius conuenisset ― facile enim senatus Hungaricus has
admisit conditiones, ne fama ciuilis seditionis externos hosteis, ut euenit, in Hungaros
solicitaret ― arx quoque Budensis optimatibus est restituta, cum totaque reguli factione,
-- 32 --
praeter Iacobum Scytham in gratiam reditum. Ille enim adnitente Stephano Bathere,
quocum priuatam gerebat simultatem, ueniam non impetrauit: plane Stephanus auctoritate apud proceres plurimum pollebat.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|