Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous paragraph

Next paragraph

Quod tibi, Vuladislaue, Hungarisque bene uertat, faustumque ac felix sit, iam uoti petitionisque tuae compos factus rex Hungarorum lectus es, multis competitoribus tuis, summis sane uiris, praeteritis. Nempe id et Hungarorum de tuis uirtutibus iudicium fuit, tametsi iure quoque hereditario regni Hungariae possessio tibi competat, et ita fortuna tua tulit, quae te ad imperium natum sicut Boemis puerum quondam praeposuit, ita nunc

-- 33 --

clarissimi uiri Matthiae Chugniadis successorem fecit. Itaque Deum precamur, cuius nutu ac uoluntate imperia parari nulli dubium esse debet, ut tibi ea fortuna in administrando regno semper adsit, quae in te designando affulsit. Superuacaneum est, rex Vuladislaue, te hoc imperium initurum ad iustitiam hortari ― sine qua profecto qui regnant, eos falso regium nomen usurpare certum est ― quandoquidem uniuerso prope orbi nota est tua humanitas, mansuetudo, probitas, continentia. Illud igitur duntaxat tecum agam, de quo ut te admoneam quum me Boëmi nominis et communis patriae utilitas, tum meus in te summus amor cogit.

Previous paragraph

Next paragraph


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.