Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Porro quibus odium euites, amoremque promerearis artibus, noui te satis esse instructum. Nemo enim innocentia, mansuetudine, clęmentia et caeteris id genus uirtutibus tibi
aequari potest. Sed ni hanc singularem humanitatem tuam ferro et armis imperiosaque
munieris seueritate, profecto non modo apud Hungaros contemptui eris, sed ne inter eos
tuto quidem uersabere. Enimuero gens illa Scythicam adhuc redolens barbariem nondum
ingenitam exuit feritatem. Atque iccirco omnia, prae uiribus ac diuitiis, caeterisque externis bonis, humana contemnit, nec prorsus quemquam uenerandum putat, cuius maiestas
nocere nequit. Quin etiam, non tam qui benigne cum Hungaris faciunt, quam qui non
sinunt esse iniurios admirationi apud 38 eos sunt. Illa enim immanis feritas ui quidem
-- 34 --
frangi potest, comitate uero nunquam fere mitescit. In hoc igitur totis uiribus incumbe,
ut pecunia, militibus, armis, equis, amicis aut abundes, aut saltem non indigeas. Nam
paupertas caeteris forsan regibus, quibus scilicet nobilitas sola auctoritatem tueri potest,
haud infelix est. Regi uero Hungarorum, utpote apud quos neque maiorum splendore,
neque ullis animi bonis maiestas et regia ueneratio parari potest, breui est pereundum,
nisi adsit uirtutis explicandae facultas, qua sane et tibi commissos tueri possis, et aduersarios ab inferenda coercere iniuria.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|