Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Vuladislauus rex, frater, illum in castris fide data conuenit, sed pace dubia, aut infecta, digrediuntur.

At Hungariae principes ueriti ne quid detrimenti ferox iuuenis iniuria,

-- 42 --

ut ipse arbitrabatur, stimulatus cum tanto exercitu regno 48 inferret, Vuladislauum adeunt, orant, Danubium transeat, fratremque per semet conueniat, eiusque animum quoquo modo possit leniat, rati huius modi congressione germanitatis ac puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque memoriam utriusque animo subituram, atque ita Alberthi iram posse deflagrare, omneque tolli penitus odium. Vuladislauus igitur in id modo fide a fratre accepta tutum aduentum fore, confestim, absque ullo militum praesidio cum suis tantum purpuratis, prosequentibus etiam quibusdam Hungaris principibus, castra Alberthi petit, uehementer cupiens animum fratris mollire, simultatemque colloquio dirimere, eo quod et sceleratum esse uidebatur cum fratre armis decertare, neque satis e re sua ullum motum fore censebat, regno et recens, neque omnium principum consensu inito.

Quo ubi uentum est, nuntiatumque Albertho fratrem adesse, propere e tabernaculo uerecundia iram uincente egreditur. Salute accepta redditaque oculi utrique lachrymis opplentur, nec circunstantes quidem gaudio tam pii spectaculi oculis temperarunt. Itaque siue rubore, quem forte conscientia fraterni certaminis perfuderat, siue mutua pietate attoniti, aemulationis subito obliti paululum conticuere. Deinde post cibum satis hilari habitu oris, si animus uultu estimari posset, eodem lecto captum, submotis arbitris colloquuntur.

Quae autem tunc inter se agitauere mihi haud pro comperto est. Verum ut ex ipsius rei facie apparuit ― iam enim ille affectus, qui eis lachrymas commouerat, pietate, ut fit, ambitioni cedente, utriusque animo resedisse uidebatur ― pace quidem aut infecta, aut dubia, licet operto odio, digressi sunt. Itaque relicto in castris Albertho Vuladislauus Budam reuersus est, maximo praeter Polonorum arma noui insuper alicuius motus timore anxius. Fratre enim alienato externos hosteis locum iniuriae quaesituros facileque reperturos iudicabat, et quos ipsemet suo merito non fecisset inimicos, eos Matthiae Coruini iniuriis, cui in regnum successerat, concitatum iri, sibique sustinendos esse, ut euenit, uerebatur.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.