Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Dum haec in Hungaria geruntur, [1]
Maximilianus Friderici
Augusti filius ratus, ut erat, recuperandae Austriae tempus aduenisse, eo quod et
Alberthus regnum Hungariae non mediocriter turbauerat, bonamque suarum uirium
partem eo conuertere Hungaros cogebat, et quod ipsi Hungari maximis inter se seditionibus agitati extra regnum posita tueri non poterant. Ad haec ex regni petitione ac repulsae ignominia odio incensus de bello Hungaris inferendo coepit cogitare. Communicato
igitur cum amicis consilio, [2]
ad quos de magnis rebus referre solebat, ex omnium fere sententia bellum aduersus Hungaros susceptum est. Itaque mittit e uestigio conquisitores ad
milites ex diuersis Alemaniae regionibus mercede conducendos, principes Alemaniae ad
auxilia mittenda hortatur. Ad solicitandas Austriae urbeis, ut in fidem Ostricii imperii
redirent, clam quosdam summittit, cum immunitate defectionis quoque ad Hungaros
impunitatem ciuitatibus, Viannae maxime, quae regionis caput est, polliceri iubet.

|