Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Desciuerat autem haec urbs ad Matthiam Chugniadem Coruinum, clarissimum
omnium post Attilam Hungarorum 54 regum (si necessaria, fame urgente, deditio
defectio dicenda sit) cum obsidionis impatientia, tum odio Friderici imperatoris, qui, ut
ante dictum est, quum nollet diadema, quo Hungarorum reges utuntur, restituere, bello
a Matthia Coruino est uexatus. Itaque intra paucos dies circiter sex millia peditum
mercenariorum ad Maximilianum, qui tunc Lincii delectum habebat, conueniunt.
Praeter hos multi mortales uitam latrociniis tolerare assueti, fama huius expeditionis
uulgata spe, ut fit, praedę eo confluxerunt, iustique fere exercitus numerum confecerunt.
Ad hoc plęrique ciuitatum Alemaniae principes gratuitam operam ea in expeditione se
nauaturos ultro pollicentur, atque pro uiribus copias Maximiliani augent, quo studium
ac officium suum ei probarent, quem scilicet regem Hungariae futurum, consensu haud
exiguae procerum partis, quae Vuladislauo suum non dedisset suffragium, falso persuasi
arbitrabantur.

|