Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Igitur ubi quo diximus modo rumor totam Austriam peruasit Maximilianum et suae
gentis exercitu satis instructum, et multis Hungarorum principibus sibi clam conciliatis,
de regno Hungariae obtinendo haud diffidere, factione praesertim Hungarorum, quae
ab optimatibus dissidebat, Maximiliani aduentum aperte exoptante, ab uniuersis
Austriae ciuitatibus eum adeunt, promittunt pulsis Hungarorum praesidiis sese, cum primum Austriam attigerit, ad Ostricium imperium redituros, atque perinde ac legitimum
principem suscepturos. Facile enim, tametsi fide uiolata, qua regi Matthiae armis eius
coacti obstricti erant, ad hoc impelli potuerunt, experti grauem Hungarorum dominationem. Sane arbitrabantur mutato principe, et eo alienigena, sese intolerabili quodam
iugo exoneratum iri. Natura 55 enim comparatum est, ut quaeque gens, modo absit
emulatio, malit suae linguae principi quam externo parere. Maximilianus, Austrianorum
erga se animo ac uoluntate comperta, nihil cunctandum ratus, ne, prius quam ipse arma
sumeret, aut Hungari depositis simultatibus ac odiis communi utilitati studere inciperent
- totum enim regnum eo tempore intestino bello, ut demonstratum est, ardebat, quae
quidem res ad arma Hungaris inferenda hostes maxime concitabat, quum alioqui esset
terribile Alemanis praesertim nomen Hungarorum ― aut Alberthus, qui tunc grauis hostis
regno Hungariae instabat, pace cum fratre facta domum repeteret.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|