Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Igitur spe regni abiecta, quam omnino incisam sibi esse solerter cognouit opportuna
praetermissa occasione, Ostriciam repetit relicto Albae ualido praesidio, uti retenta antiqua regni sede, si Hungari ad pacem inclinarent, ipse, ut euenit, dementia Hungarorum
pacis ferret conditiones. Quin etiam existimauit haud irritandos esse longiore mora animos Hungarorum, nec diutius in terra bellicosissimi hostis agendum, ne aut Hungari
temporis, ut fit, spatio recoeptis animis ac uiribus consilium pugnandi inirent, comissoque praelio res Alemanica in dubium deuocaretur, aut Vuladislauus interim cum
Boëmorum copiis, cuius iam aduentus appropinquare putabatur, a reditu eum in
Alemaniam intercluderet, gloriamque ex insperato ac magis aduersariorum discordia
quam sua uirtute partam uel omnino euerteret, uel sese in magnum coniceret discrimen.
Itaque exercitum, cui iam ne stipendium quidem unde numeraret habebat, per speciem
hibernandi suam quemque in domum (niues enim terram oppleuerant) [1]
dimittit. Quo
facto Maximilianus neque bello gerendo posthac, neque paci seruandae satis idoneus
habitus est, quandoquidem et pacem facile turbaret, et bellum temere susceptum celeri
rerum desperatione deponeret.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|