Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Hoc statu Hungariae laetari pro se quisque ex his, qui fide dubia uictori procul dubio
adhaesuri rerum exitum expectabant. Ex quibus Laurentius dux Vuilacenus,
Bartolomaeus Varanensis prior, atque quidam alii, latronum more grassantes rapere ex
alieno, spoliare, uicinosque armis uexare. [1]
Quae res ubi multorum querelis ad senatum
(nondum enim rex ex Boëmia redierat) delatae sunt, uno consensu statuunt pro presenti rerum facultate latrociniis obuiam ire, ne scilicet cuiquam, quantum fieri poterat,
regiam opem imploranti merito desiderabilem sua facerent incuria. Igitur aduersus
Laurentium eiusque socios Matthias Cerebbius, uir bello satis clarus, confestim missus
est. Itaque alter cum mediocri militum manu rei militaris scientia, alter opibus fraetus
pari fere spe ad dimicandum uenere, uarioque euentu aliquoties utrinque certatum est. [2]
Postea uero quam agri satis undique ferro atque igni uastati sunt, multaeque inuicem
clades illatae atque acceptae, defessi tandem, nulla fere memorabili re gesta, arma deposuere.
-- 59 --
Cerebbius tamen multo meliore conditione ab armis discessit: nam Garam et
Santum Nicolaum, aduersae factionis oppida, eo bello intercepta retinuit. Prior uero
Varanensis nullum nactus aduersarium, qui ei repugnaret, fraetusque tum regis absentia
ac regni tumultu, tum regione a Buda, in qua urbe regia sedes est, procul distante, quasi
longe ab arbitris ac censoribus amotus, arma coepit mouere. Nam in finibus Pannoniae
fere ultimis, qua ea regio Dalmatas attingit, bellum finitimis excitauerat.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|