Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber quartus

Vuladislauus cum Bohemico exercitu Budam redit, et contra fratrem in aciem procedit.

Wladislauus tandem sex millibus Boëmorum uix coactis Posonio, quo profectum supra docuimus, Budam reuertitur, ubi rem suam, multo iam auctiorem atque meliorem quam reliquerat, offendit. Nempe animi Hungarorum ex nimio quodam pauore ac consternatione sese colligere incoeperant, tamque profani principes, quos seculares uocant, quam sacerdotes, praeter eos, qui tunc apud hosteis erant, iam animos erexerant, impigreque auxilia ad defensionem regni mittebant. Quis enim animo defficeret, rege contra spem omnium securo, nec aduersis cedente? Itaque rex aduocato amicorum consilio de se bene meritos collaudat, atque his ob fidem amplissimis uerbis gratias agit, admonitus a quodam amicorum, Hungarici moris perito, Hungaros, ac si ullam gentem, facunda capi allocutione.

His peractis deliberat cum amicis, utrum Albam Regiam obsessum iret, an prius ad opprimendum Alberthum copias educeret. Omnibus optimum uisum praeuerti ad Polonos e finibus Hungaricis expellendos, quibus sane pulsis multum de Alemanorum spe decessurum putabant. Nempe Alemani ad ulciscendas Hungarorum iniurias regis Matthiae Chugniadis tempore acceptas fraternum dissidium in consilio habuerant. Coniuncto igitur cum Hungaris exercitu arma confestim in fratrem conuertit, ne hyeme quidem, quae solito atrocior erat, quiescendum ratus, posteaquam Alemanus hostis partim Albae moenibus inclusus tenebatur, partim metu ex Hungaria profugerat.

Profectus Buda durissimo tempore anni maximo labore iter fecit. [1] Niuem enim altissimam discutere multis in locis glaciemque dolabris cedere, quo uiam aperiret, miles cogebatur. [2] Agriam tandem, ad quam urbem Alberthus castra habebat, peruenit, multis iumentis teneriorisque aetatis armigeris in itinere ui frigoris amissis. Alberthus fratris aduentu cognito animaduertensque praelio esse cum Hungaris decertandum, praesidia, quae per loca abs se occupata distribuerat, propere ad castra euocat. Itaque contractis in unum copiis, ueluti extemplo pugnae copiam facturus, in aciem per speciem dimicandi procedit, quamquam nihil minus quam de manu cum Hungaro conserenda cogitaret, quippe et uiribus et animis suorum hosti 71 impar. Iam eo utrinque uentum erat, unde praelium committi posset, instructusque uterque exercitus signum pugnae expectabat: nemo enim ducum iniussu gladium stringere, aut telum emittere audebat. Crederes utriusque aciei impetum tunc maxime, quum pugnae studio animi solent accendi, [3] diuinitus fuisse repressum, propterea quod rex quietus placidique ingenii, impium esse ducens pugnam incipere, suos ne procurerent continebat. Nam et Deum ― ignauia, an

-- 62 --

pietate impulsus incertum ― ante quam aciem instrueret praecatus erat, ut auferretur [4] a se certaminis necessitas, atque citra sanguinem controuersia finiretur.

Alberthus inducias a fratre petit et impetrat; Iassii Rasciani fortitudo et audacia.

Albertus uero Hungaros ad se, uelut ad regem in Pestanis comitiis dictum populique clamoribus fere confirmatum, transituros existimans, lacessere hostem nolebat. In quam quidem opinionem ubi frustra se coniectum animaduertit, ad haec suorum paucitati diffisus, sub ipsum pene concursum uelamento, quod inducias prae se ferret, de more sublato, utroque exercitu uehementer admirante, inermis ad fratrem accessit, haud sane tam sua causa quam fraterno confisus ingenio, utpote ad pacem et concordiam promptissimo. Itaque, ut sunt temporalia pleraque mortalium ingenia, repente nouo inito consilio spe pacis per fraudem iniecta petit inducias, regisque indulgentia illico impetrat.

Caeterum ne nihil actum esse hac in expeditione uideretur, Demetrius Ihassius iunior, natione Rhassianus ― ita Roxanos, qui Triballorum ac Moesorum agros nunc incolunt, Hungari uocant: is autem in Hungarorum exercitu leuis armaturae centum aequitibus praeerat ― ad regem accedit orat, permitteret se in hostem Tatharum extra ordinem uiritim pugnare. Audierat enim Rhassianus, quod profecto iuueni alioqui gloriae cupido iram uehementer accenderat, Moesos ab illa gente, ueluti sibi bello impares, contemptui haberi. Permissu regis equum sumptis armis conscendit, atque in medium prouectus ex Tatharis potiorem, quorum circiter quingentos Alberthus secum habebat, ad pugnam prouocat, hostiumque signis identidem obequitans, conspicatus quendam inter Tatharos cultu insignem, ratus, ut erat, ducem esse: Quin otius, inquit, diiudicetur nostro duorum euentu, utra gens bello sit anteferenda?

Est autem gens Tatharorum Scythica, quos quidam antiquitatis studiosiores Tractaros appellari 72 uolunt, patrias sedes in Asia circa Moeotim habet. Nam a Bosphoro ad Tanaim incolit, unde Turcas quoque oriundos existimo, tametsi quidam falso opinati sint Tatharos a montibus Indiae duce Battone digressos, quippe haud multum a Turcis lingua, habitu, moribus, ac sacris differunt. Quae quidem gens uastatis multis Asiae regionibus tandem partim in Asiam non procul a patriis sedibus consedit, partim transmisso Tanaide in Sauromatas Europeos, qua hi Maeotidem paludem attingunt, peruenit, atque concedentibus accolis in Cheronesso Taurica et caeteris maritimis oris, quae inter Tyram et Tanaim late patent, sedes posuit, [1] atque cum finitimis agros Christianorum incursando continenter bellum gerit, natiuae haud oblita feritatis.

Dux igitur Tatharorum Caucuthes, hac pugna nulli suorum delegata, ratus id muneris ad honestissimum quemque [1] pertinere, profitetur se obuiam iturum prouocanti, atque extemplo more gentis suae armatur, uerbisque magnificis prius iactatis ingenti

-- 63 --

alacritate sese Rhassiano opposuit, hasta pro arcu et sagittis ― nempe his usus tunc non erat ― accepta. Nam Tathari, licet sint omnes equites, non tamen hastis, sed gladio duntaxat et arcu, utpote praedatoria manus, non iusti bellatores, in expeditionibus utuntur.

Raro alias tantis animis singulare certamen initum est. Itaque effuso ad spectaculum utroque exercitu, in campi medio, qui inter aduersas acies pari spatio utrinque submotas uacuus relictus erat, aduersos concitant equos. Cuspidis ictum artifici corporis declinatione patriaque disciplina uterque euitat: Sarmatae enim, et his finitimi Gotae, Thracesque atque Illyrici, quoniam corpora munimento ferreo tegere non solent, paucique admodum loricis ex annulis ferreis utuntur, magis agilitate quam ui aperta pugnant in equis, nec corpore erecto, uti cataphractis mos est equitibus, aduersam cuspidem excipiunt, uerum subducunt sese occurrenti spiculo, aut umbone equestris scuti [1] illud reppellunt. Nec sinunt in scutum, quod per se operis leuitate ac duritia ictum uix recipit, ferrum adigi, quippe illę gentes clypeos neruis decussatim concisis atque in fila redactis, addito uitro contuso ac glutino, corio insuper iniecto, ita muniunt, ut pene ferro impenetrabiles reddant. [2]

Circumactis itaque equis consultoque lanceis proiectis gladios stringunt. Rhassianus prior in ictum consurgens Turcaico ense uulnere caesim illato caput Tathari collumque 73 pectore tenus diuidit, atque ex equo desiliens humi iacentem armis spoliat. Non tulit hoc quidam ex Tatharis nobilis eques. Itaque ducis sui simul casu, simul ignominia permotus Rhassianum reuocat ad certamen, equumque calcaribus incensum in hostem admittit, sua quoque infelix morte hostile decus cumulaturus. Nam primo congressu, accepto in iugulo mucrone, statim concidit in uulnus.

Caeterum dum Rhassianus animi magnitudine, adolescentia et uictoriae successu elatus gloriae non statuit modum, cum tertio quoque magno uitae discrimine, rege etiam Vuladislauo reclamante, concurrit. Itaque uel pugnae labore admodum fessus, uel ab re bene gesta, ut fit, per insolentiam aduersario contemptim occurens, hostili ictu equo deturbatur, uixque suorum intercursu, non mediocri aduersariorum querela, periculo quidem ereptus est, haud tamen singularis certaminis iure conseruato.

Alberthus a fratre Vuladislauo reprehensus cum copiis suis recedit quidem, de bello tamen mox redintegrando cogitat.

Rex simul Rhassiani temeritate obiurgata, simul eo ob uirtutem collaudato, Alberthum in secretum adductum amotis arbitris alloquitur, iniurias coram expostulat. Ostendit eius peruicacia regnum Hungariae in summum periculum esse coniectum, Viannam amissam, Alemanos magna utriusque infamia [1] in Hungariam inductos, seque eius insolentia ac temeritate ignauiae suspitionem omnibus facile dedisse, dum tot ciuilibus pariter ac externis motibus non tam imparem animum gereret quam ab

-- 64 --

exercitu nondum paratus inops consilii ambigeret, cui primum ingruenti procellae obuiam iret; illum uero ambitionis ac impietatis nota aspersum, quod iure gentium neglecto fratris natu maioris regnum inuadat. Monuit deinde ab armis discederet, nec Hungaros tot iniurias inferendo in se concitaret. Quin etiam desineret Hungarorum iudicio ac studiis impedimento esse, caueretque, ne eorum libertati in constituendo rege moram frustra afferendo suam labefactaret libertatem, nec putaret ui agendum esse cum Hungaris, quippe qui peruicacibus maxime obluctari solent. Ad haec non sineret suis irritis conatibus Turcas, communes Christianorum hostes, crescere. Hoc demum exploratum haberet Hungaros regem consensu omnium creatum confirmatumque imperio nunquam abdicaturos.

Alberthus hac obiurgatione, tametsi infestior quam antea fuerat, esset redditus, quandoquidem haud iure se increpitum arbitraretur, quippe qui per fraudem paucorum principum, ut ipse credebat, regno esset 74 depulsus, tamen se fraternis uiribus imparem animaduertens, perinde ac de coetero quieturus, Agriano agro excessit, atque in finibus paterni regni consedit, nulli occasioni redintegrandi belli defuturus. At Vuladislauus, finibus Hungariae Polonico regno adiacentibus magis praesentibus incursionibus quam belli metu liberatis, et ob id iussa parte exercitus non procul ab Alberthi hibernis hyemare, [1] ut si quid moueret praesto essent, qui resisterent ― non enim pacati animi esse uidebatur, quandoquidem non uoluntate, sed neccessitate coactus ad pacem uenisset reliquum exercitum Budam secum reduxit, atque per proximos uicos hibernatum distribuit.

Austriaci tractum Albensem incursionibus et rapinis uexant; Pacs oppidum et Sogoram diripiunt.

Interea Alemani, qui Albam Regiam praesidio obtinebant, commeatus simul stipendii inopia solicitante, ducibus atque adiutoribus transfugis Hungaris, omnia circumquaque frequenti uexabant incursione, pecora pariter hominesque, quos casus obtulisset, abigebant, tantumque audacię sibi sumunt nullo obsistente ― omnes enim tormentorum, quae plumbeas emittebant pillulas, ut ante dictum est, incesserat timor ut ne regionibus quidem longius positis parcerent. Itaque Paxon oppidum, quod ab Alba circiter quinque et triginta millia passuum abest, in ripa Danubii situm ex improuiso aggressi, aliquot, qui in portis sese hostibus opposuerant, trucidatis, diripuerunt, aegreque ab oppidi incendio, uicti sacerdotum, quos uulgo Caesios nuncupant, praecibus, qui constitutis aedibus Pauli Paxensis sumptu ibi degebant, se continuerunt. Familia autem Paxensis a Dalmatis, ut plaeraque Hungariae nobilitas, originem trahens, claritate generis, ac senatoria dignitate in regno Hungariae satis insignis est.

Interiectis non ita multis diebus Alemani itidem Alba egressi Sogoram, Nicolai Hederuarii summae nobilitatis uiri oppidum, quo omnes fere Sisiensis regionis opes hostili metu erant comportatę, adoriuntur. Erat oppidum Nicolai auaritia uacuum propugnatoribus ac omni defendendorum moenium apparatu. In portis tamen eximiae magnitudinis

-- 65 --

tormentum, nulla re neccessaria ad emittendum lapidem instructum, metu hostibus incutiendo collocauerant oppidani, in re trepida id consilii capientes. Vanum auxilium et inutile comentum fuit suomet prodendis consilio. Nam quod locus absque praesidio esset, quodque tormento nec puluis accensibilis, nec pila missilis inesset, sed ad terrorem 75 duntaxat hostium in conspectum datum, Alemani muris obequitantes facile animaduertere, nullo praesertim in muris propugnatore conspecto, qui eos missilibus arceret, cuius rei dubitatio statim exempta est, ubi quorundam captiuorum affirmatione id ita esse compertum est.

Laeti igitur, utpote occasione praeter spem oblata, ad portas oppidi clamore sublato succedunt. Oppidani metu attoniti inter stuporem festinationemque, quae semper improuida est, [1] male obserant portas: nam fores liminibus admotas haud ualido firmant obice. Itaque his nullo ferme resistente effractis, in oppidum Alemani irrumpunt. Nicolaum, ut euenit illis qui pecuniam saluti anteponunt, una cum filio capiunt, thesauroque, qui ingens fuisse dicitur, ueluti consulto hostibus seruato (tanta inest auaritiae coecitas) potiuntur. Sogorae praesidio collocato captiuisque secum abductis Albam repetunt, mulieribus, quae eo plurimae confugerant, memorabili praefecti continentia absque ulla pudicitiae iactura emissis. Addita insuper uox praeclaro facto congruens. Nam cum quidam militum conspicatus insignis formae puellam libidine exardescens haud imperaturus sibi uideretur, malum ei minatus, Non cum pudicitia, [2] inquit, miles, sed de regno et gloria cum Hungaris bellum gerimus.

Balathon, Hungariae lacus, describitur; monachi cuiusdam latrocinia et supplicium; Cinisius Austriacos cohibet; Hederius Banus feliciter contra Turcas pugnat.

Caeterum quum pallantes Alemani subinde agerent praedas, totam circa regionem cum lacu Peïsone, quem incolae Balathonem dicunt, diuique Aniani monasterium, quod in insula ipsius lacus situm est, metu sibi adiungunt. Est autem Balathon, ita aquam perpetuo stagnantem Illyrici uocant, nobilis in terra Hungaria lacus, cuius latitudo patet stadia septuaginta, longitudo uero quadrigenta nonaginta. Hunc incolae a Christi salutis humanae aduentu in agro Sisiensi erupisse, quorum opinioni ipse haud facile accedo, praedicant. Nempe a Plinio in orbis terrarum descriptione Peïsonem, ni mendum sit in codice, uocari suspicor. [1]

Porro hic lacus magnitudine sua et natura aquae, piscibusque, quos [1] suauissimi diuersique ab aliis fert saporis, est memorabilis. Nam quum, quod in tota Hungaria humoris est, per hyemem gelu astringatur, haec sola aqua raro admodum congelascens, continuis ferme anni temporibus pisces subministrat. Campi ei adiacentes sicut frugibus sunt foecundi, ita et colles ripis eius imminentes gignendis uuis huberrimi, [2] caeterisque uarii generis arboribus 76 felicissimi, nec ulla ex parte maritimae cedentes amenitati. Et

-- 66 --

quoniam de abbatia diui Anniani mentio facta est, non alienum uisum est insignem cuiusdam monachi ex eo genere, quos uulgo Conuersos appellant, eo bello audaciam, et quo exitu uitam finierit obiter memorare. Neque enim sacerdotum gratia mihi obstabit, quo minus turpia eorum recenseam exempla, ne scilicet quempiam lateat sacerdotes magis uirtute quam sacerdotio tutos esse debere, religonemque non habitu exteriore, sed probitate atque innocentia constare.

Hic itaque ante initium Alemanici belli, cum esset coenobii curator, cum quibusdam uicinis nobilibus uiris propter sacerdotii commoda, quae quidem hoc tempore in Hungaria maxime profanis praedę exposita sunt, inimicitias exercebat, multasque iniurias ultro intulerat recęperatque. Caeterum postea quam ea loca Alemani occuparunt, ratus se nactum [1] praemendorum inimicorum occasionem, sacerdotali ueste deposita profanam sumit, collectaque perditorum hominum ac latronum manu agros inimicorum, quasi belli iure liceret, uastare coepit, eoque sceleris processit, ut ne his quidem uicinis parceret, a quibus nulla iniuria erat lacessitus. Inconcessum, enim, ubi per nefas eduxeris gladium, eo non abuti haud facile est. Quod ubi Paulo Cinisio, et suopte ingenio [2] homini fero, et malis sacerdotibus hosti acerrimo, nuntiatum est, qui quidem per id tempus haud procul a supradicto lacu cum exercitu constiterat, captans opportunitatem rei cum Alemanis, dum illi ex consuetudine praedatum egrediuntur, gerendae, missa una equitum turma monachum inopinantem oppressit, adductumque in conspectum statim uiuum cremari iussit. Subiit tamen monachi animo, Dei clementia id suggerente ― castus enim fuisse, ut plaerique sunt Hungari, ac benignus in egentes perhibetur ― inter cruciatus admissorum scelerum recordatio. Itaque dum subdito ureretur igni, ne gemitu quidem edito praesenti animo affirmauit se merito afflictum supplicio, atque inter supplicandum animam expirauit.

Caeterum Alemani populandi, ut dictum est, dulcedine illecti, quum omnia circa posita infesta redderent, Valentinus Cheraenus, iuuenis impiger, Miloque Boëmusius a Paulo Cinisio missi cum aliquot equitum turmis 77 eos praedabundos inuadunt, ac parum admodum resistentes in fugam compellunt. Pilulariae enim, quas solas Hungaris timori esse hostes putabant, puluere propter imbrem inaccensibili, nullo eis usui fuerunt. Itaque quosdam interficiunt, nonnullos uiuos capiunt, reliquos fugientes Albam usque persequuntur.

Huius haud satis digni dictu certaminis euentus adeo et hosticorum tormentorum Hungaris metum dempsit, et Alemanos formidinis impleuit, ut posthac agrestes etiam pene inermes manum cum Alemanis conserere auderent. Et profecto facile loco cedunt, fugamque arripiunt, qui solis missilibus fraeti rem gladio gerere totamque uim in hostem cominus effundere non sunt assueti.

-- 67 --

Per idem tempus, iam enim Hungaris [1] laetior fortuna affulgere coeperat, Ladislauus Hederius, Dalmatarum praefectus, quem Banum Pannonii appellant, aduersus Turcas in regione cui praeerat rem satis prospere gessit. Progressos [2] enim e finibus suis ad incursandum Charbauiensem Hungaricae ditionis agrum excoepit, praedam quam abegerant eripuit, trecentos in proelio occidit, ducentos uiuos coepit, atque ad regem Vuladislauum, una cum quinquaginta nobilium Turcarum capitibus caesis, corporibus demptis, quo maior uictoria appareret, misit. Rex uiuos Turcas fodiendis lapidibus destinatos partim in Boëmiam, ut eo quoque huius uictoriae fama perueniret, duci iussit, partim Budae cum caeteris eius nationis captiuis retinuit. Nempe, more a rege Matthia Chugniäde tradito, in fabrilibus ministeriis mancipiorum opera domus regia utitur.

Vladislaus Albam obsidet; Cinisius Vasonem recipit.

Iam uere appetente [1] rex uniuersae nobilitati edicit uti se Albam Regiam oppugnaturum omnes sequantur. Neque enim hostes in corde regni diutius morari, agrosque Pannoniae percursare, tum regi tum Hungaris, Martiae genti, honestum esse uidebatur. Nobilitas enixe dicto audiens ad signa frequens conuenit. [2] Quicunque enim in regno Hungariae praedia cum colonis, qui quidem prope seruorum loco habentur, [3] possidet, antiquo Hungarorum instituto cogitur proprio sumptu, pro facultate scilicet rerum suarum, sese ad bellum parare, atque regi in expeditionem proficiscenti adesse, hostesque a patrio duntaxat solo arcere. Neque enim extra regni fines suo quisquam impendio militare lege cogi potest.

Itaque rex cum 78 magnam Boemorum ac Hungarorum manum contraxisset, aduocato senatus Hungarici concilio cum eo deliberauit, an Viannam iret oppugnatum, prius quam copias ad Albam admoueret, non quod id sentiret, aut quicquam tale animo concoepisset ― nam satis desidem ac inglorium regem semper egit ― sed quia, quum exploratum haberet Hungaros id fieri non permissuros, ad maiestatem regiam tuendam spectare putabat citra secordiae suae notam fama uulgari neque suam neque Hungarorum uirtutem cum magni [1] nominis rege Matthia Coruino esse extinctam, nec se in regnum duntaxat tanti regis, uerum in gloriam quoque successisse. Quin etiam regni sui principio Hungarorum imperium regis ignauia minui, praeter quam quod turpe erat, parum etiam sibi tutum inter efferas gentes fore censebat.

Qui senatorum gloriae cupidiores erant regi eius animum laudibus efferentes assentiebantur, suadebantque arma Austriae inferenda et dandam operam. Caeteri, presertim sacerdotes, non tam belli metu ac periculorum quam laboris atque impendii tedio, otiique quam famae studiosiores, negabant e republica Hungarorum esse extra regni fines id temporis, quo nondum omnino sedata erat ciuilis discordia, mitti exercitum. His rex quoque tandem ita est assensus, ut facile suspitionem praeberet se paulo ante gloriae cupiditatem simulasse.

-- 68 --

Igitur Vuladislauus Albam Regiam cum exercitu profectus castra ad teli iactum ab urbe ponit. Priusque quam compararentur, quae ad cingendam operibus urbem usui essent, mittit caduceatorem, qui terrore oppugnationis iniecto suaderet Alemanis, ut urbem mature redderent, ratus et Maximilianum demissurum animum audita celeri Albae deditione, et de improba Alberthi spe multum demptum iri. Sed ubi rex caduceatorem in urbem haud admissum intellexi, iubet partem exercitus, obiectis aduersus hostem longis Boëmicis scutis, muris succedere, quum pluribus aliis locis, tum praesertim qua pons ligneus ante portas urbis fossae iniectus aditum in urbem dabat, et quid animi ad sese tutandos hostes haberent, missilibus lacessendo [1] atque ad leuia certamina, pari numero extra oppidum conserenda, [2] prouocando experiri. Alemani, stationibus uariique generis tormentis locis opportune dispositis, 79 intra moenia sese continere, hosteis a muris missilibus impigre submouere, nec quemquam propius accedere pati. Adeo enim certis ictibus hostes petebant, ut in proximo consistere non nisi aggere e terra obiecto tuto liceret. Hungari igitur adiunctis sibi Boëmis, gente oppugnandarum urbium peritissima, neccessario ductis circum urbem crebris fossis, exercitum omnem longo agmine circundant Albae muris, atque ipso effossae terrae aggere [3] sese ab Alemanorum tormentis tutabantur. Ac sicut ipsi in urbem aqua interfluente, quae [4] urbis moenia cingebat, irrumpere non poterant, [5] ita Alemanos ab eruptionibus, adempto his omnium rerum usu, quae extra oppidum petebant, prohibebant.

Dum Alba hoc modo obsidetur, Cinisius cum suo exercitu, quinque millibus autem fere hominum praeerat, Vassontem castellum, quod ab Alemanis captum, nec procul a Vesprimio esse ante diximus, it oppugnatum, atque non sine caede suorum breui recaepit. Inde regressus ad castra regis hortatur eum, quum pro ingenita animi ferocitate, tum uero recenti tumens uictoria, uti completis fossis, quod quidem ob aquae breuitatem haud difficulter fieri putabat, urbem oppugnet. Neque enim, inquit, sedendo, sed milites muris admouendo, certandoque, eam posse expugnari. Atqui rex, malens [1] citra cruorem et caedem hominum urbe potiri, obsidebat moenia magis quam oppugnabat, satis gnarus quum extremae famis eorum, qui obsidebantur, tum consilii, uiriumque Maximiliani, qui quidem, Albertho haud parum retuso ac perterrito, ut supra docuimus, per se nihil iam audebat in Vuladislauum moliri, quum praesertim a suis certior esset factus regem Hungarorum exercitum habere in Boëmia conscriptum, numero, uirtute ac fide praestantem, et cui salus regia ac regni fortunae recte committi possent. Porro Boemi omnes Transistranas nationes uirtute praecedere existimantur.

-- 69 --

Turcae a finibus arcentur; Alba Hungaris deditur; Austriaci pleraque loca relinquunt; Alberthus Polonus rursus in Hungariam exercitum ducit; Vuladislauus, desperatis rebus, legatos pro pace in Austriam mittit.

Caeterum ne Turcae fines Hungarorum exercitu uacuas [1] nacti popularentur, Paulum Cinisium ad prouinciam suam Thibiscum, regionesque circa positas tutandas dimittit. Nemo autem fuit aetate illa Hungarorum ducum, qui ita Turcarum contunderet ferociam, atque ab incursionibus eos deterreret. Alemani, postea quam cognouerunt neque stipendium, neque ullum aliud auxilii genus a Maximiliano mitti obsessis, ingentemque hostium exercitum 80 Albae circumfusum animaduertunt, longa ad haec obsidione famem etiam pertimescendam esse censerent, ultro colloquium petunt Hungarorum, ad id neccessario recurrentes, quod paulo ante inani spe inflati contempserant. Itaque pacti, ut cum armis et caeteris suis rebus, ex Alemania scilicet exportatis, non autem quas in Hungaria rapuerant, abirent, urbem regi cum omnibus captiuis tradunt. Quorum discessu caeteri quoque Alemani perterriti omnia Pannoniae loca ab se occupata intra paucos menses, partim sua sponte (pace mox cum Maximiliano facta), partim armis coacti, ante quam pax componeretur, reliquerunt. Iam enim senescere coeperat Alemanus, minoremque in dies missilibus suis, puluere praesertim accensibili deficiente, formidinem afferebat, Hungaris ac Boëmis ad pugnam comminus ineundam, ut ante dictum est, promptioribus, utpote statariis, atque in congressu ea praeditis audacia, ut nihil magis ignominiosum apud ipsos sit quam aut locum relinquere, aut tergo uulnus accipere.

Vuladislauus, Albensibus ob male defensam urbem iusta ignominia notatis, atque omnibus antiquorum regum in eos honorificis consultis ac decretis, quibus prae caeteris Hungariae urbibus erant honestati, abrogatis, desperata ferme salute Budam lectica aduehitur. Palustri enim coelo insuetus graui aegritudine Albae correptus est. Hungari uero recepta Alba laeti, utpote antiqua regni sede recuperata, domum discedunt. Alberthus, ut dictum est, indutiis dolo impetratis, quo moram ac dilationem [1] ad colligendas uires haberet, [2] supplemento iam militum e Polonia accersito, iterum exercitum, nil tamen hostiliter agens, in Hungariam induxit, forte credens, quod quidam arbitrati sunt, Vuladislauum fratrem morbo, quem Albae contraxerat, interiturum.

Rex posteaquam bellum redintegrare Alberthum audiuit, pręterquam quod cura est ei iniecta, ne rursus Maximilianus, Alberthi fraetus armis, animum in Hungaros resumeret regno nondum pacato, ira accensus, quae quidem pestis semper improuida est, decorisque ac neccessitudinis immemor, Stephanum Botherem, Transiluanae regionis praefectum, et Thomam Iauriensium, id temporis praesulem eundemque epistolarum magistrum, oratores ad Maximilianum confestim mittit. His mandat, ut tota fere conditione cum illo pacem componant, neque eum pacis etiam 81 conditiones eius arbitrio

-- 70 --

dicere recusent. Tantus sane dolor fraternae iniuriae animum alioqui satis placidum inuaserat, tametsi non tam irae quam socordiae atque ignauiae suae indulsisse uisus sit. Etenim uires res Hungarica iam recoeperat, si animum rege dignum gerere uoluisset.

Maximilianus hac legatione ex sui animi sententia audita more humani ingenii elatior factus, atque inusitatae impotens laetitiae coepit res Hungarorum eleuare, de sese magnifice ac iactanter loqui, perinde ac si uirtute eius, non autem domestica dissensione detrimentum Hungari accepissent. Nempe reges, quorum aures a teneris annis uario adulationum genere imbuuntur, indulgente maxime fortuna facile de se omnia credunt, quae quidem res facit eos plerunque sui obliuisci atque insanire.

Maximilianus fert pacis conditiones.

Itaque Alemanus animaduertens Hungaros hinc sua ipsorum discordia, hinc Polonis instantibus confusos animis, et ob id neque suas neque hostium uires satis perpendentes, ac si aut Albam aduersus uim Hungaricam retinuisset, aut aliquando acie Hungaros, fugacissimus ducum, superasset, tantum uanae fiduciae ac spiritus sibi sumpsit, ut has tandem pacis ferre conditiones non dubitaret. Primum, si Hungari pacem habere uelint, eis soluenda esse centum millia nummum aureorum, deinde tota Austria cedendum. Nam ultra Danubium multa tunc Austriae loca Hungari tenebant. Exulibus Hungaris, qui apud se essent, reditus in patriam permittendus, bonaque restituenda. Postremo, ne quid insolentiae deesset, petit ut, si rex Vuladislauus nullis post se liberis relictis e uita cessisset, Hungari alium regem praeter se substituendi ius non haberent.

Haec Maximiliani plena temeritatis ac inconsultae arrogantiae uerba, ne dicam deliramenta, tametsi legati uix risum comprimentes audiuere, utpote satis certi eum, etiam cum Albertho et omnibus fere uicinis gentibus coniunctum, Hungaris bello haud quaquam parem fore, ut paulo ante dixi, modo principes Hungari uno studio publicam amplecterentur utilitatem, tamen, quo eum a societate Alberthi auerterent (omnia enim in Hungaros communi consilio gessisse ferunt) ita respondent, ut et Hungaris omnia integra relinquerentur, et Alemanus nihil sibi non concessum putaret. Se, postquam ad conuentum nobilitatis de his conditionibus relatum fuerit, daturos, inquiunt, operam, uti accipiantur, affirmantes ne regem quidem ipsum eas sine communi optimatum consensu posse accipere. 82 Neque enim ille, quandoquidem iustissimus sit princeps, minus [1] quam caeteri Hungari legibus ac more patrio tenetur, quum praesertim, quo die regnum iniit, iurauerit se publicae utilitati nunquam aduersaturum. Hungari, ut sunt solerti ingenio, atque ad succumbendum tempori, maxime quum res urgent aduersae, haud imparati, Maximiliano inani spe expleto totam armorum uim in Alberthum conuertunt, rati impetu Polonorum represso Alemanos ab Hungaris uinci assuetos facile uanos spiritus submissuros.

-- 71 --

Hungari contra Alberthum mouent; bellatorum numerus, quos regni principes submisere, recensetur.

Haud indignum relatu, ac superuacaneum uisum est, quibus copiis cum Albertho debellatum sit, quotue militum quisque principum Hungarorum in expeditionem aduersus eum miserit recensere. Igitur rex ob ualetudinem ad bellum ire ab amicis prohibitus, praeter sex millia Boëmorum equitum, quos nuper, ut demonstratum est, secum e Posonio deduxerat, quibusque instituto regis Matthiae ex colonorum censu stipendium tribuitur, mille equites galeatos, item mille leuis armaturae confecit. Beatrix, regis Matthiae uxor, in gratiam quum Hungarorum principum, tum Vuladislaui regis, cuius nuptias aucupabatur, octingentos misit. Totidem Strigoniensis pontifex; Colociensis ducentos galeatos, additis centum leuis armaturae, Agrianus quadringentos. Parem fere numerum Transiluanus, Vaciensis circiter centum. Sigismundus Chanzares, Quinque Ecclesiarum praesul, paucissimos dedit, tametsi eo tempore, quo haec gerebantur, praeter maximas praesulatus sui opes, adeo pecunia abundauerit, ut iustum exercitum suo sumptu alere potuerit. Verum quum esset genere Alemanus, specie quidem reipublicae Hungaricae studebat, caeterum animo Alemanis erat deditus. Quare pacato mox regno ingenti summa pecuniae inimicorum instinctu a rege mulctatus est. Satis enim constat ei erepta tunc fuisse ducenta et octuaginta millia nummum aureorum, quam quidem summam, quoad usque persolueret, in custodia est habitus. Vnde autem tantam uim pecuniae hic sacerdos habuerit, et ipse miror, nec dubito, si quis haec legerit, non modo miraturum, sed etiam me haud satis explorata scripsisse existimaturum. Attamen ita se rem habere certum est: nam praeterquam, quod ex commodis sacerdotii uiginti fere millia nummum aureorum annua percipiebat, ex quibus maiorem partem singulis 83 annis repositam condebat, ita quaestui deditus erat, ut ne a mercatura quidem [1] abstineret. Emebat enim institorum suorum opera magnam uim boum, quod genus pecoris leui pretio in Hungaria paratum apud lanios Venetos magno uenibat. Quare cum mortem obisset, praeter eam pecuniam, quae partim legatis exhausta [2] est, partim a ministris et clientibus furto, ut fieri in sacerdotum obitu solet, ablata, ad ducenta millia nummum aureorum apud illum reperta sunt, atque in domum regiam illata.

Porro mos est Hungarorum regum nummos penes extinctum antistitem inuentos sibi uendicare, quam quidem consuetudinem, ut sacrilegio sacrilegium multetur, inde exortam esse arbitror, quia nostrae aetatis sacerdotes congerendae pecuniae supra omnes mortales student, eamque ut plurimum aut repositam in nullum usum, quod dementium hominum est, condunt, aut suo ipsorum uel consanguineorum arbitratu magis quam legum praescripto tam uiuentes absumunt quam morientes legant.

Sagabriensis antistes paulo minus trecentis dedit. Vesprimienses, quorum arx in aedita rupe posita id temporis ― casu an fraude humana, incertum ― combusta erat, ne unum quidem militem miserunt, praesule nondum in patriam restituto, tametsi Alemani deduxerant

-- 72 --

inde praesidium. Varadinensis trecentos equites dedit; centum fere Canadiensis. Iauriensis partim galeatos partim leuis armaturae ducentos, Syrmiensis cum Diaconense circiter centum confecit. Tantundem Nitriensis, quamquam Syrmiensis ac Diaconensis praesulatus magnis olim regionibus praefuerunt. Nam antequam Turcae Superiorem Dalmatiam occupassent, ultra flumen Sauum iurisdictionem suam late exercebant, fructuumque decimas a colonis, quibus nunc Turca imperat, percipiebant, atque iuxta maximos Hungariae praesules regno auxilia subministrabant.

Reliqua Hungarici regni sacerdotia, et numero et commodis haud contemnenda, quae uulgo abbatias et praeposituras nuncupant, paucos admodum equites, quum non paruam militum copiam possent conficere, dederunt, quoniam quae ex his opulentiora erant loca, eo tempore haud fere ab legitimis administrabantur rectoribus, sed ab his, qui pecuniae duntaxat student, obtinebantur.

Ad auxilia militaria etiam clerus Hungariae regi cur et unde teneatur.

Haec quidem auxilia sacerdotes antiquo debita instituto ad bellum contra Polonos misere. Ad haec autem munia iccirco legibus adstricti sunt, eo quod praedia et commoda regni Hungariae a diuo 84 Stephano, quem primum regem ab Hungaris appellatum supra demonstrauimus, trifariam fere diuisa sunt. Quorum unam partem, et eam quidem potiorem, sacerdotes administrant, aliam nobilitas possidet, tertiam, una cum publicis uectigalibus ac colonorum tributis, rex ipse obtinet. Haec enim regibus et ad pacis ornamenta et ad belli subsidia tribui neccesse est. Atque quum totum regnum ex duobus et septuaginta conuentibus seu ciuitatibus, ut supra dictum est, constet, omnes in quatuordecim dioceses distributae sunt, quibus singulis suus praeest pontifex. Qui sane partim adaequant opibus nobilitatem, partim longe superant, atque aeque ac caeteri principum in suos uitae necisque obtinent potestatem. [1] Quam profecto ueteres religiosissimi reges, indulgenter quidem, caeterum non satis prouide, sacerdotibus permisere. Hi enim simul potestate sua, simul opibus abusi iam pridem ab apostolica mansuetudine ac humanitate, nedum a paupertate, quam Christus, hominum Seruator, maxime commendauit, degenerarunt, quamquam haud incongruum mihi uidetur esse, ut Summi Dei sacerdotes hominum etiam sint moderatores, modo humana mens intra iuris sui praescriptum sese contineret, nec regno et immodicis imperiis elata modestiae obliuisceretur. Quotus enim est aetatis nostrae pontifex, qui officii sui memor, contemptis his terrae oblectamentis, coelum, ut ita dixerim, aspiciat, atque animi, non corporis utatur imperio? Sed quid loquor de pontificibus, qui fortunae obsequiis deliniti interdum cupiditatibus suis nequeunt imperare, [2] quum plaerique infimi ordinis sacerdotes, accersita illa egestate et simulato rerum contemptu insignes, tristem uultum, plenam honestatis orationem, sordidum habitum maximis uitiis praetendant, atque alienam simplicitatem ueluti occasionem sui lucri arripientes uirtutum instrumentis, quibus pessime utuntur, imponunt,

-- 73 --

aeque ac optima patrum instituta non ad uitae integritatem ac religionem conseruandam, sed ad homines in fraudem inducendos essent [3] excogitata! Sed de his alias. [4]

Dalmatiae sacerdotes consulto praeterii, quippe qui, quum partim ob frequentes Turcarum incursiones ualde pauperes sint, partim in Turcarum ditione degant, rempublicam Hungaricam armis iuuare haudquaquam potuere. Ex profanis uero optimatibus Stephanus Sepusiensis, regni palatinus, quem summum dignitatis locum obtinere 85 docuimus, quingentos equites, omnes quidem galeatos, secum duxit. Item praefectus Transiluanae regionis quingentos, in queis ducenti leuis armaturae fuerunt. Laurentius Vuilacenus ducentos galeatos, totidemque leuis armaturae equites aegre armauit, tametsi non mediocri manu rem publicam eo tempore iuuare potuerit, si in eam bene fuisset animatus: nulli enim secundus post palatinum uti dignitate, ita et opibus extitit. Ianus, regis Matthiae Chugniädis filius, magno animo iniuriarum oblitus, cum quingentis galeatis equitibus, trecentisque leuis armaturae affuit. Solocii ducentos dedere, totidem Prinnii, Polocii cum Rhosgoniis quingentos. Paulus Cinisius cum centum galeatis equitibus leuisque armaturae ducentis uenit. Neque enim nunc Thibisuarensis prouinciae, cui praeerat, uires, quae quidem ad iustum accedunt exercitum, sed quot militum aere proprio conduxerit, his copiis adnumero. Gerebii centum galeatos totidemque leuis armaturae huic exercitui addidere. Pancratii centum; totidem Morotii, despoti Georgius et Ioannes Rhassiani, iam diu auita fortuna a Turcis spoliati, atque ea tantum possidentes, quae Lupus, eodem patre genitus, uirtute sua et regis Matthiae Chugniädis liberalitate assecutus fuerat, cum sexingentis equitibus, qui quidem omnes leuis armaturae fuerunt, in auxilium regi Vuladislauo uenere. Bartolomęus, prior Varanensis, quingentos equites misit, quo sane officio cum rege senatuque Hungarico in perpetuam gratiam reuersus fuisset, ni posthac grauiter deliquisset, quum in regem, tum in rempublicam Hungarorum, de cuius delicto suo loco memorabo. Demetrii et Stephani liberi, quos Iaxios cognominant, cum trecentis equitibus uenere. Milon Boemusius mille secum adduxit. Petrus Dotius centum, Berislaui ducentos. Caeterum multos procerum, qui non parua manu reipublicae operam nauare eo bello poterant, silentio praeteriui, [1] qui scilicet aut res priuatas communibus praetulerant sumptibus propriis parcentes, aut hostibus adhaeserant, necdum in patriam redire ausi metu tacito per conscientiam scelerum animis insidente, quandoquidem regnum Hungariae oppugnari absque ciuium armis haud quaquam potuit.

Stephanus palatinus contra Polonos progreditur, milites hortatur; acies utrinque instruitur.

His omnibus copiis Stephanus palatinus, Sepusiensium princeps, praeficitur. Nec quispiam uirium huius regni ignarus paruam hanc manum 86 fuisse ducat, propterea quod nemo equitum in hoc exercitu fuit tam tenuis fortunae, quem saltem tres comites in equis non sunt secuti, at alios quindecim, alios quidem uiginti equites sunt

-- 74 --

comitati. Hungari summa alacritate (nihil enim de uictoria ambigebant) ad id bellum profecti septimo die in agro Casouiensi haud procul a Polonis castra posuere. Dux itaque Hungarorum, refectis ex itinere militibus, per triduum leuibus certaminibus suorum ac hostium animos periclitatus est, copias deinde in aciem eduxit, hoc modo prius suos adhortatus:

Quantum detrimenti, comilitones, regi nostro regnoque Hungariae, Alberthi iniquitas atque haec tam improba regnandi intulerit spes, non est neccesse me uobis iam proelio instante narrare, quum pręsertim neminem uestrum ea fugiant, quae uniuersam fere Europam fama peruasere. Quis enim ambigat, quicquid damni, quicquid ignominiae post regis Matthiae obitum huic regno infixum est, non id totum ab ipso Albertho manasse, eiusque scelere perpetratum esse? Propterea quod si ille suis finibus sese continuisset, postea quam nos Vuladislauum in regem accepimus, nec in Hungariam, temerarius homo, atque in fratrem impius irrupisset, Hungari, pace iam cum Iano Matthiae filio composita, in diuersa studia ac factiones nunquam fuissent diuisi. Nulla utique inter ciues uni ac eidem modestissimo principi subiectos oblata dissensionis occasione, uerum iisdem animis, atque eadem uoluntate communibus [1] uiribus patriam defensuri fuissent, publicasque iniurias ultum issent, quamquam Polono hoste amoto, quum procul dubio nemo ausus esset Hungaris fieri iniurius, nihil fuisset ab hoc regno propulsandum.

Huius ergo furor Hungaros inter se commisit, manusque nostras ciuili atque cognato perfudit sanguine. Huius furor Austriam nobis magna Hungarici nominis iactura ac dedecore eripuit, pro qua sane ingens auri uis hominumque belligerando amissa est. Huius furor Hungariam, omnibus bonis affluentem, ferro ignique uastauit. Huius furor denique patriam nostram, bellica praecipue gloria nobilem, in tantum discrimen adduxit, ut pene ignauissimo hosti, uectigalique ac paulo ante stipendiario nostro, quod quidem non sine rubore fateri possum, praeda inuicem simus. Atque quum tantorum malorum sit causa Alberthus, nunc iterum, inter tempus pacis per 87 fraudem petitae, regisque nostri humanitate ac indulgentia impetratae, nos armis ultro perfidus homo lacessit, nulla icti cum fratre federis habita ratione, ordinis, aetatis, moris Christiani, iuris gentium, fraternae charitatis, hanc scilicet gratiam nobis referens pro pace ac uenia ei superiore bello data, quum trepidus sibique ac exercitui suo diffidens pacato [1] habitu ad nos accessit.

Quapropter si quid animi uobis inest, commilitones, ad ulciscendas communes iniurias, si qua charitas in regem et patriam tangit uestra pectora, ite obuiam huic homini, beneficiis regis nostri ingrato, foederum ruptori, hosti iniustissimo, ac fraterno odio conscelerato. Arcete a faucibus patriae furiosi prędonis impetum, contundite in caedem nostram ruentis feritatem. Non iam de regno aut gloria Alberthus certat, sanguinem nostrum, eo quod ei fratrem praetulimus, in ultionem haurire cupit. Ostendite illi, uiri Hungari,

-- 75 --

suffragia nostra in creando rege non coacta, sed more a maioribus nostris tradito libera esse debere, nisi forte ius nostrum armati ac plures aduersus pauciores tutari per ignauiam minime audemus, quum hostes nostri, uirtute nobis haud quaquam conferendi, ad uendicandum sibi, quod nostri iuris est, satis animi habeant.

Vos quoque, Boëmi, quorum uirtus prae caeteris nationibus in bello semper enituit, ac si unquam alias aduersus ullum hostem, in hunc acriter pugnare decet, ac iusti doloris ira erumpere, totisque uiribus adniti, quo Alberthus regni Hungariae ceruicibus expellatur, qui inde fratrem magno cum dedecore uestro ac omnium nostrum conatur deturbare: uestri muneris est in hoc praelio praecipuam operam alumno magis quam regi nauare. Nempe uobis potissimum custodia curaque gloriae ac salutis regiae incumbit. Vos illum puerum olim in Boëmiam repulso rege Matthia Coruino accersitum in regnum collocastis, uos educastis, uos felicibus auspiciis in Hungariam misistis. Atque iccirco non Hungarorum magis quam uestrę gloriae adscribetur, si hodie profligatus hostis uiolati federis ac impietatis suae in fratrem meritas dederit poenas.

Haec ubi furens ira apud suos dixit palatinus, animaduertissetque non modo Hungaros, sed etiam Boëmos ea accensos oratione, aciem e uestigio instruxit. Boëmorum equitum praefectum Ianum Chugbitium in dextero locat cornu, Stephanum Botherem cum leui armatura sinistrum curare iubet. Ipse mediam aciem aduersus Alberthum 88 sibi sumpsit, dempturus labem in Austria turpi fuga acceptam. Nec Alberthus, licet esset numero militum longe impar, moram dimicandi fecit, iudicans haud tutum sese in hostili terra, uel paruo temporis spatio, futurum data timoris suspitione, nec se sine dedecore posse in patriam reuerti non tentata eius belli fortuna, quod ipse ultro intulisset.

Alberthi ad suos oratio.

Itaque prius quam praelium committeretur, huiuscemodi uerba apud suos fecisse dicitur:

Etsi, milites, haec terra, quam nunc Hungariam dicunt, natura ipsa, quę quidem singulis fere gentibus suas atribuit regiones, antiqua nostrae nationis patria est ― Hungari nempe, ignobilis gens Scythiae Asiaticae, depulsis olim partim Dacis, partim Pannoniis atque Illyricis, progenitoribus nostris, quum hi essent in plures diuisi principatus, has demum occupauere sedes, dum hos modo, modo illos separatim agrediuntur ― atque iccirco nostro et optimo sane iure hoc regnum ab Hungaris esset reposcendum. Attamen, ne ueterem et nobis communem cum Boëmis quoque causam persequar, praetermissis quae multis seculis a nostra remota sunt aetate, recentia et que priuatim ad me attinent attingam.

Ni in Pestanis comitiis rex a principibus Hungarorum fuissem dictus, clamoribusque omnium ordinum confirmatus ― humanis nempe uocibus latentis animi habitus indicatur - nunquam uos in Hungariam studio noui imperii aquirendi induxissem. Non enim dominandi

-- 76 --

cupidine hanc suscepi prouinciam, quum domi amplioris etiam regni spes non desit, sed ne lectus in regem Hungarorum ipse mihi per ignauiam deesse uiderer, propterea quod non in priuatis quibusdam conciliabulis, ubi fratrem meum regem creatum esse aiunt, uerum in Cancri campo, ubi reges Hungarorum designari mos est, rex appellatus sum. Atque inde, non sine diuino quidem, ut arbitror, nutu, uoces ille puerorum acclamantium et nomen meum, dum rex nuncupor, in coelum tollentium fuere, quandoquidem Deus infantium uocibus suam plerumque denuntiat uoluntatem.

Pro nostra igitur, milites, iustissima possessione pugnaturi, quam uobis non quidem Vuladislauus frater, cui perinde ac maiori natu uel cedere haud indecorum esset, sed Matthiae regis uxor, foemina ambitione simul et amoris ardore furens, eripere conatur, praesenti animo praelium inite! Nec sinite, uiri Poloni, Italae mulierculae astu iudicium Hungaricę euerti nobilitatis, et turpissimam 89 largitionem atque ambitum, omnium fontem corruptionum, publicis praeualere decretis. Si uicerimus, opulentissimi regni fortunae praemium uictoriae erunt. Haec est enim illa regio, fortissimi uiri, quam mediam Danubius, tot fluuiorum confluxu incolis percommodus, intersecat, quaeque uniuersi pene orbis felicitatem complectitur. Est enim optimis feracissima fructibus, uinetis ― quae profecto nostris regionibus coeli intemperie natura omnino negauit ― et quorum fructu nihil suauius, speciosissima equis, et caetero omnis prope generis pecore affatim abundans, auri atque argenti, multorumque praeterea metallorum ditissima, omnibus denique rebus, quae non modo ad uitae usum spectant, sed et luxum possint ministrare instructissima.

Haec itaque praemia nos, milites, si uictores fuerimus, manent. Sin autem pulsi terga hosti dederimus, effugium in hostili terra nusquam patebit. Spes reliqua salutis, si praelio cesserimus, nulla est futura. Quae enim uenia sperari potest ab hoste iniuria lacessito, et eo natura ipsa crudelissimo? Etenim non latet uos Hungarorum in deuictos feritas. Quam quidem saepius quum caeterę nationes ― quoniam hoc agreste hominum genus saeuitiam fortitudinem esse putat ― tum nostra gens, non quidem Hungarica uirtute, sed quorundam nostratium, ut scitis, proditione experta est, eo tempore, quo frater meus, puer admodum, Ioannes Casimirus cum Matthia Chugniade de regno certauit. Quum igitur pro regno ditissimo, quod nobis, ut dixi, a Deo destinatum est, pro gloria et fama, qua quidem uiri fortes immortales efficiuntur, pro uita denique et libertate pugnandum sit, multitudo hostium magna ex parte ex agricultoribus militiae ignaris confecta, terrorem uobis incutere non debet. Nam saepe parua manus, cui, ut nobis, aut uincendum, aut moriendum fuit, [1] ingentem exercitum necessitate animum suggerente fudit. Neque enim satis honeste, neque tuto etiam hinc abire licet non tentata pugnae fortuna, propterea quod metu cogat Hungaros necesse est, qui cum eis equo iure rem transigere uelit. Eo enim ingenio praediti sunt, uti aut humillime uictoribus pareant, aut intollerabili superbia inhumanaque crudelitate in eos maxime saeuiant, a quibus se iniuria lacessitos arbitrantur.

-- 77 --

Concurrite igitur alacri animo cum hoste, milites, efficite uirtute uestra, ne nos huius expeditionis unquam poeniteat, neue quod summi 90 fuit consilii, temeritati aliquando assignetur. Neque enim ultro in regnum uocato tantae fortunae occasio praetermittenda fuit, neque iam suscepta prouincia per metum, quod certe non sine periculo ac dedecore, quum meo ipsius, tum maxime Poloni nominis fieri potest, relinquenda est. Quare agite dum, milites, simulatque me in hostem inuectum et media in mole pugnae uersantem conspexeritis, uos quoque memores iusti simul et neccessarii belli per nos illati, et ob id audacius fortiusque gerendi, pro se quisque dignam uirtute Polonica operam regi uestro nauate eo maxime, quia in eam neccessitatem uenimus, ut aut uno hoc praelio uictores maximo potiamur regno, aut uicti in saeuissimi hostis potestatem incidamus.

Vterque exercitus concurrit; Poloni magna strage uincuntur; Alberthus capitur, et certis conditionibus in Poloniam dimittitur.

His dictis signo pugnae proposito eduxit suos in aciem, haud tam laetos ferocia ducis quam hostis Matthiae Coruini ductu exercitati simul multitudine, simul robore sollicitos. [1] Et quia hostium cornua Poloni paucitate suorum exaequare non poterant, in cuneum instructi aduersus mediam Hungarorum frontem consistunt. Mox ingenti clamore utrinque sublato inflammatis ducum oratione animis concurrunt. Hungari ira accensi, quod eos Polonus, per speciem pacis deceptos, redintegrato bello ultro lacesseret, acriter in hostem inferuntur. Alberthus uero, nihilo minus ferocius quam concionatus erat, Hungaris instare coepit, adnitens multum ad obtinendum eius certaminis decus, in quo praemium uictoriae amplissimi regni possessio erat, simul ne uictor hostis reditum ei in patriam intercluderet, captusque laetum Hungaris spectaculum praeberet.

Itaque magna ui impetum in hostem facit: obuium quemque Boëmico petit gladio, qui quidem cum esset eximie fabrefactus, nec tereti forma, sed ex tribus concauis lateribus angulis paulo prominentibus in longum mucronem desinens, constaret, et mole conspicua Alberthi uiribus ac proceritati responderet, non parum terroris (nempe inanibus saepe miles magis quam iustis formidinis causis moueri solet) [1] Hungaris inferebatur. Inter omnes enim Polonos rex eminebat, non corporis modo ac armorum specie - quippe ingens corpus erat et arma honestabant ― sed etiam animi magnitudine. Itaque mouisset loco mediam hostium aciem eo ferociter inuectus, ni Stephanus Sepusiensis fortissimorum equitum agmine stipatus 91 ei sese opposuisset. In quem Alberthus, haud quidem congressum refugientem, cuspidem infestam, ab armigero, qui praesto erat, sumptam dirigit, eius scilicet casu Hungaros perturbatum iri credens. Quem quum armatura satis munitum neque uulnerare posset, neque equitandi peritissimum equo deturbare, iterum conatus est promptissimo quoque equitum comitatus primam hostium aciem perrumpere. Quod cum Hungaris obstantibus nequicquam tentasset, seque hostium iam includi circumfusa multitudine cerneret, paulatim retro cedere, pugnam tamen non omittendo, coepit, atque aliquot strenui militis magis quam periti ducis

-- 78 --

operibus aeditis, eruptione egregie facta, qua nondum Hungarorum cornua prorsus coïerant, in proximum castellum, quod praesidio tenebat, cum paucis euadit, quingentis fere militibus in proelio amissis, caeteris uero in effusam compulsis fugam.

Hungari profligatis Polonis, parua suorum caede ― uix enim ad quadraginta ceciderant ― rati, ut erat, in capite Alberthi uictoriam consistere, castellum in quod profugerat armatis cingunt, machinas, queis portas proruerent, confestim admouent, terrorem perculso addunt, ultimum capto ignominiosumque supplicium denunciant, ni sese quamprimum dedat. Alberthus, ubi uidit effugium inde non patere, nec reparandi belli spem ullam esse, se obsesso, suisque fugatis, atque hinc inde dilapsis, tantum uitam sibi et his, qui cum ipso erant, ab Hungaris paciscitur. Nam de fratris lenitate, utpote satis sibi perspecta, nihil uerebatur. Itaque deditione facta in manus hostium deuenit. Neque enim in certam perniciem, famae iactura aut effugiendae captiuitatis causa, ruere honestum uisum est, quum proprium excelsi et Christiani animi sit non ultro sibi mortem inferre quo quidem nihil neque sceleratius, neque humilius fieri potest ― sed omnia, quae homini euenire possunt, forti atque elato animo tolerare.

At quoniam Vuladislauus iusserat suis in expeditionem proficiscentibus, ut si forte uictores extitissent, darent operam, ut quam mitissima uterentur uictoria, nec solum Alberthum incolumem conseruarent, sed etiam eum nulla omnino afficerent contumelia, cum omnibus suis, queis fortuna belli pepercerat, Alberthus illęsus multo maiore Hungarorum clementiae quam uictoriae gloria his conditionibus dimissus est. Primum, ut omnibus locis ad regnum Hungariae pertinentibus praesidia deduceret. Deinde, iureiurando affirmaret se nunquam de caetero Hungaris 92 hostem futurum, perpetuoque in amicitia permansurum, atque si forte aliquando inter Polonos Hungarosque orta esset de qualibet re controuersia, non armis, sed iure ac disceptatione ea dirimeretur.

Postea quam in has iurauit conditiones, confestim in Poloniam proficiscitur, omnemque exercitum inuiolatum, haud consueta Hungarorum in subactos mansuetudine, ex terra Hungaria deportauit.

Hungarorum conuentus Budensis; pax perpetua cum Maximiliano Austriaco sancitur; biennii gesta post Matthiae regis mortem hic absoluuntur.

Iam regno externis hostibus uacuo optimates, de pacis conditionibus a Maximiliano dictis deliberaturi, conuentum nobilium Budam indicunt, multo grauius quam antea ferentes Alemanis se diutius esse obnoxios ex pace inconsulto senatu temere facta, Polono hoste magna gloria finibus Hungaricis submoto. Statuto igitur die pro se quisque magno apparatu atque ingenti comitum clientiumque turba frequentes Budam conueniunt. Nec Boëmiae proceres, quo regi gratificarentur (nempe in ditione Vuladislaui tunc erant), huic abfuere concilio. Qui quidem professi eosdem se hostes amicosque cum Hungaris habituros

-- 79 --

domum regressi sunt. Oratores quoque a Maximiliano, qui decreta Hungarorum ad se referrent, Budam missi. Caeterum, postea quam in concione postulata Alemani propalam recitata sunt, ab uniuersa nobilitate plebeque magna animorum contentione reclamatum est. Negabant enim se eo foedere teneri, quod sine auctoritate senatus esset factum, in Stephanumque Botherem atque Thomam antistitem, ueluti huius rei authores, conuicia iacta publicique boni eis obiecta proditio. Idem per multos dies factitatum, quando Hungaros magis pudebat conditiones ab Alemano dictas subire quam quae a rege suo promissa erant non praestare.

Apparebatque eos promissis non staturos, nec sane stetissent, ni rex Vuladislauus, siue id regno magis expedire putaret, siue honesti potius quam utilitatis memor iussisset Thomam praesulem asperos uulgi animos, tanquam procellam quandam, oratione sedare. Qui ut sibi etiam multitudinem placaret, in medio illo clamoris ardore silentio indicto,

Mirum in modum gaudet, inquit, uiri Hungari, rex Vuladislauus hoc uestro in rempublicam studio, nec profecto minus sua quam uestra causa lętatur, quum uideat ita uos in patriam esse animatos. Nullum enim officium in eam conferre potestis, cuius ipse magna ex parte 93 non sit particeps, felicemque sibi huius regni administrationem uestra beneuolentia demandatam fore arbitratur tali ciuium suorum uoluntate. Quid enim amplius cuilibet imperio contingere potest quam ciuium animi uno consensu communis boni studiosi? Nimirum haec sola res imperia et firma facit et magnopere auget.

Sed nec tali studio, uiri fortissimi, a uobis rex uincitur, quin immo amore publicae utilitatis ita flagrat, ut nullum bellum pro ea, nullos labores, nulla pericula, nec ipsam denique famae ac gloriae iacturam, quam sane quisque generosus animus omnibus externis bonis anteponit, subire recuset, modo id patriae expediat, atque honestas, quae omnibus rebus praeferri debet, suadeat. Non enim in Hungariam uenit, quo fortunis regni abutens uoluptati tantum, aut propriis commodis indulgeret, sed potius, uti nihil sibi seorsum quęrens omnia in medium ad communemque conferret utilitatem. Id enim est et regem esse, et imperium recte administrare.

At forsan dicet quispiam uestrum, quum sit in rempublicam ita rex affectus, cur pro conditionibus pacis a Maximiliano dictis, uerba ut facerem, me huc prodire uoluerit? Quare uelim uos minime ignorare illum non quidem belli formidine me pro Alemano dicere iussisse, quo sane et regni amplitudine ac opibus, et numero fortissimorum militum nos longe superiores sumus, sed pro fide ac iureiurando, quo cum illo pro statu temporis pepigimus pacem. Cur enim Alemanus a nobis timendus est, qui Alba Regia, non quidem militum suorum uirtute expugnata, sed ignauia oppidanorum tradita, regem nostrum et Posonio in se cum exercitu uenientem minime ausus expectare, ueluti profligatus subsidio in turpi fuga posito aufugerit, conspectum etiam Boemorum, nedum congressum perhorrescens? Verum enim uero, uiri Hungari, eminens regum fortuna est, atque in excelso sita, omniaque illorum facta illustria sunt, quae scilicet ueluti in aedito quodam posita scopulo

-- 80 --

nequeunt occultari. Vnde non modo nihil a regibus proficisci debet, quod nomini eorum ullam notam sit iniecturum, sed quod ne suspitionem quidem criminis sit daturum, propterea quod siue hominum malignitate, siue naturae uitio id eueniat, multo minus conspicuum est, quod a principibus uiris recte, honeste, et cum uirtute agitur, quam quod ab his nequiter ac per impotentiam admittitur. Quocirca magnopere 94 regi cauendum est, ne quid aut ipse per cupiditatem delinquat, aut quempiam suorum peccare permittat. Regibus enim maxime subditorum errata adscribuntur, quae quum non prohibent, ipsi ea committere putantur.

Nec iniuria! Quis enim patri familiae totius domus turpitudinem [1] merito non obiciat? Fateor, uiri Hungari, ut supra dixi, animum regis, multo etiam forsan uehementius quam omnium uestrum, commodis regni Hungarici commoueri, atque quodam modo ab honesto rapi. Sed iustitia ad sese illum reuocat, nec turpitudinem admittere sinit, immo cogit neglecto omni emolumento, quod proprium regis est, fidem seruare, que quidem promissis non stando prorsus uiolatur.

Sed forsan deforme quibusdam uidetur nimisque humile Hungaros, nobilem bello gentem, aliena uoluntate, atque non quidem datis, sed acceptis conditionibus, ad pacem descendere? Qua propter uelim mihi respondeant, qui speciosa quadam decoris et gloriae decaepti imagine iusiurandum rumpendum censent: quid nam potest esse in rebus humanis tam optandum, quod uirtuti ac honestati sit anteponendum? [1] Atque an aliquid in bonis fortunae inueniri possit, quod contempta iuramenti religione in animum admittere debeamus? Enimuero, proceres Hungari, si uestri similes esse uultis, nullis potius quam nostris ipsorum exemplis utendum est uobis. Quis enim uestrum est adeo infima fortuna, qui ab hostibus e custodia dimissus atque iuratus, ut ad certam diem rediret, non mallet, modo sit honesto loco natus, captiuitatem omnesque subire miserias quam iuramentum infringere? Tanta nimirum est periurii turpitudo. Quod si priuati atque postremi hominum fidem omnibus commodis ipsique libertati anteponunt, quanto magis id principibus uiris ac regibus est faciendum, utpote quorum facta caeteris documento esse debent?

Quin etiam non modo curandum est, ut iustitiae famam conseruemus, sed multo magis inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico insederit, deluatur. Solet enim hoc ab inimicis frequenter ferri sermonibus Hungariam cubicularis lecti et fidei esse inopem. Non obstet igitur, uiri Hungari, ulla nobis cupiditas, quin ab inuidis notam maligne inustam fide nostra deleamus, inimicosque nostros uanos ac mendaces esse ostendamus. Libenter scilicet ea nunc praestando, quae, regno in 95 ultimum discrimen ob intestinam discordiam deducto, a nobis neccessario promissa sunt. Eo enim tempore non tam dictu ampla ac speciosa quam salutaria quęrenda erant. Omnis animi elatio, quae iustitia uacat, in uitio est, nec fortes uiros decet aut commodis, aut inconsultae

-- 81 --

cupidini gloriae potius quam honestati seruire. Patiamur fidem utilitatis esse uictricem: hoc enim est magnorum officium animorum, hoc Christianorum, hoc denique hominum lege naturae uiuentium. Atqui nullam unquam gentem iustitia ulla ex parte laesit, sed potius conseruauit, auxit, felicem reddidit. At e contrario perfidia et foederis uiolatio saepe reges nationesque potentissimas exhausit, hostibus subdidit, deleuit, funditus euertit, ita Deo constituente, qui promissis ac iuramento semper testis adest.

Postea quam Thomas assedit, maior pars principum iurisiurandi magis religione quam honesti studio eius sententiam collaudant, quibusdam tamen ex conditionibus Alemano demptis, quo caetera facilius admitterentur ab Hungaris, pacem omnes decernunt. Igitur in hunc tandem modum Vuladislauo pax perpetua cum Maximiliano conuenit, non profecto quae Hungaros, omnium circa gentium uictores, deceret, sed quę magis fidei regis, temere obstrictae, eiusque quieti, cui usque ad reprehensionem deditus erat, consulere uideretur. Nam fugatis Polonis atque Alba Regia recoepta, nescio quam honeste, tuto certe poterant Hungari, quae non tam neccessitate coacti quam stomacho quodam promiserant, Alemanis non praestare, utpote qui semper precariam pacem ab Hungaris obtinuere, nunquam ausi, ne lacessiti quidem, cum his, ab intestina modo peste securis, bellum gerere: ut scilicet tota Austria Hungari cederent; exules, qui Maximiliani partes secuti essent in patriam restituerentur; demum ut Maximilianus in regem subrogaretur ab Hungaris, si quid Vuladislauo humanitus accidisset, nullo filio patri superstite. Sed ut hoc, quod postremo loco positum est, legibus pacis adscriberetur, magis in odium Alberthi Poloni quam in gratiam Maximiliani factum est, tametsi id pro non adiecto foederi Hungari haberent, propterea quod iusiurandum pactioque praesentis senatus Hungarici insequentium quoque optimatum fidem in creando rege ― ut plerique Hungarorum, parum recte, ut arbitror, censent ― haud solet obstringere. Haec quidem mortuo Matthia Chugniade, quem Coruinum appellatum 96 esse diximus, duobus annis ― tot enim ab eius morte usque ad pacem cum Albertho ac Maximiliano factam intercessere ― in Hungaria gesta sunt.

-- 82 --

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.