Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Alberthus inducias a fratre petit et impetrat; Iassii Rasciani fortitudo et audacia. Albertus uero Hungaros ad se, uelut ad regem in Pestanis comitiis dictum populique clamoribus fere confirmatum, transituros existimans, lacessere hostem nolebat. In quam quidem opinionem ubi frustra se coniectum animaduertit, ad haec suorum paucitati diffisus, sub ipsum pene concursum uelamento, quod inducias prae se ferret, de more sublato, utroque exercitu uehementer admirante, inermis ad fratrem accessit, haud sane tam sua causa quam fraterno confisus ingenio, utpote ad pacem et concordiam promptissimo. Itaque, ut sunt temporalia pleraque mortalium ingenia, repente nouo inito consilio spe pacis per fraudem iniecta petit inducias, regisque indulgentia illico impetrat. Caeterum ne nihil actum esse hac in expeditione uideretur, Demetrius Ihassius
iunior, natione Rhassianus ― ita Roxanos, qui Triballorum ac Moesorum agros nunc
incolunt, Hungari uocant: is autem in Hungarorum exercitu leuis armaturae centum
aequitibus praeerat ― ad regem Est autem gens Tatharorum
Scythica, quos quidam antiquitatis studiosiores
Dux igitur Tatharorum Caucuthes, hac pugna nulli suorum delegata, ratus id muneris ad honestissimum quemque [1] pertinere, profitetur se obuiam iturum prouocanti, atque extemplo more gentis suae armatur, uerbisque magnificis prius iactatis ingenti alacritate sese Rhassiano opposuit, hasta pro arcu et sagittis ― nempe his usus tunc non erat ― accepta. Nam Tathari, licet sint omnes equites, non tamen hastis, sed gladio duntaxat et arcu, utpote praedatoria manus, non iusti bellatores, in expeditionibus utuntur. Raro alias tantis animis singulare certamen initum est. Itaque effuso ad spectaculum utroque exercitu, in campi medio, qui inter aduersas acies pari spatio utrinque submotas uacuus relictus erat, aduersos concitant equos. Cuspidis ictum artifici corporis declinatione patriaque disciplina uterque euitat: Sarmatae enim, et his finitimi Gotae, Thracesque atque Illyrici, quoniam corpora munimento ferreo tegere non solent, paucique admodum loricis ex annulis ferreis utuntur, magis agilitate quam ui aperta pugnant in equis, nec corpore erecto, uti cataphractis mos est equitibus, aduersam cuspidem excipiunt, uerum subducunt sese occurrenti spiculo, aut umbone equestris scuti [1] illud reppellunt. Nec sinunt in scutum, quod per se operis leuitate ac duritia ictum uix recipit, ferrum adigi, quippe illę gentes clypeos neruis decussatim concisis atque in fila redactis, addito uitro contuso ac glutino, corio insuper iniecto, ita muniunt, ut pene ferro impenetrabiles reddant. [2] Circumactis itaque equis consultoque lanceis proiectis gladios stringunt. Rhassianus prior in ictum consurgens Turcaico ense uulnere caesim illato caput Tathari collumque 73 pectore tenus diuidit, atque ex equo desiliens humi iacentem armis spoliat. Non tulit hoc quidam ex Tatharis nobilis eques. Itaque ducis sui simul casu, simul ignominia permotus Rhassianum reuocat ad certamen, equumque calcaribus incensum in hostem admittit, sua quoque infelix morte hostile decus cumulaturus. Nam primo congressu, accepto in iugulo mucrone, statim concidit in uulnus. Caeterum dum Rhassianus animi magnitudine, adolescentia et uictoriae successu elatus gloriae non statuit modum, cum tertio quoque magno uitae discrimine, rege etiam Vuladislauo reclamante, concurrit. Itaque uel pugnae labore admodum fessus, uel ab re bene gesta, ut fit, per insolentiam aduersario contemptim occurens, hostili ictu equo deturbatur, uixque suorum intercursu, non mediocri aduersariorum querela, periculo quidem ereptus est, haud tamen singularis certaminis iure conseruato.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.