Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Etsi, milites, haec terra, quam nunc Hungariam dicunt, natura ipsa, quę quidem singulis fere gentibus suas atribuit regiones, antiqua nostrae nationis patria est ― Hungari
nempe, ignobilis gens Scythiae Asiaticae, depulsis olim partim Dacis, partim Pannoniis
atque Illyricis, progenitoribus nostris, quum hi essent in plures diuisi principatus, has
demum occupauere sedes, dum hos modo, modo illos separatim agrediuntur ― atque iccirco nostro et optimo sane iure hoc regnum ab Hungaris esset reposcendum. Attamen, ne
ueterem et nobis communem cum Boëmis quoque causam persequar, praetermissis quae
multis seculis a nostra remota sunt aetate, recentia et que priuatim ad me attinent
attingam.

|