Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Ni in Pestanis comitiis rex a principibus Hungarorum fuissem dictus, clamoribusque
omnium ordinum confirmatus ― humanis nempe uocibus latentis animi habitus indicatur
- nunquam uos in Hungariam studio noui imperii aquirendi induxissem. Non enim dominandi
-- 76 --
cupidine hanc suscepi prouinciam, quum domi amplioris etiam regni spes non
desit, sed ne lectus in regem Hungarorum ipse mihi per ignauiam deesse uiderer, propterea
quod non in priuatis quibusdam conciliabulis, ubi fratrem meum regem creatum esse
aiunt, uerum in Cancri campo, ubi reges Hungarorum designari mos est, rex appellatus
sum. Atque inde, non sine diuino quidem, ut arbitror, nutu, uoces ille puerorum acclamantium et nomen meum, dum rex nuncupor, in coelum tollentium fuere, quandoquidem
Deus infantium uocibus suam plerumque denuntiat uoluntatem.

|