Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Alberthus a fratre Vuladislauo reprehensus cum copiis suis recedit quidem, de bello tamen mox redintegrando cogitat. Rex simul Rhassiani temeritate obiurgata, simul eo ob
uirtutem collaudato, Alberthum in secretum adductum amotis arbitris alloquitur, iniurias
coram expostulat. Ostendit eius peruicacia regnum Hungariae in summum periculum
esse coniectum, Viannam amissam, Alemanos magna utriusque exercitu nondum paratus inops consilii ambigeret, cui primum ingruenti procellae obuiam iret; illum uero ambitionis ac impietatis nota aspersum, quod iure gentium neglecto fratris natu maioris regnum inuadat. Monuit deinde ab armis discederet, nec Hungaros tot iniurias inferendo in se concitaret. Quin etiam desineret Hungarorum iudicio ac studiis impedimento esse, caueretque, ne eorum libertati in constituendo rege moram frustra afferendo suam labefactaret libertatem, nec putaret ui agendum esse cum Hungaris, quippe qui peruicacibus maxime obluctari solent. Ad haec non sineret suis irritis conatibus Turcas, communes Christianorum hostes, crescere. Hoc demum exploratum haberet Hungaros regem consensu omnium creatum confirmatumque imperio nunquam abdicaturos. Alberthus hac obiurgatione, tametsi infestior quam antea fuerat, esset redditus, quandoquidem haud iure se increpitum arbitraretur, quippe qui per fraudem paucorum principum, ut ipse credebat, regno esset 74 depulsus, tamen se fraternis uiribus imparem animaduertens, perinde ac de coetero quieturus, Agriano agro excessit, atque in finibus paterni regni consedit, nulli occasioni redintegrandi belli defuturus. At Vuladislauus, finibus Hungariae Polonico regno adiacentibus magis praesentibus incursionibus quam belli metu liberatis, et ob id iussa parte exercitus non procul ab Alberthi hibernis hyemare, [1] ut si quid moueret praesto essent, qui resisterent ― non enim pacati animi esse uidebatur, quandoquidem non uoluntate, sed neccessitate coactus ad pacem uenisset reliquum exercitum Budam secum reduxit, atque per proximos uicos hibernatum distribuit.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.