Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Interiectis non ita multis diebus Alemani itidem Alba egressi Sogoram, Nicolai
Hederuarii summae nobilitatis uiri oppidum, quo omnes fere Sisiensis regionis opes hostili metu erant comportatÄ™, adoriuntur. Erat oppidum Nicolai auaritia uacuum propugnatoribus ac omni defendendorum moenium apparatu. In portis tamen eximiae magnitudinis
-- 65 --
tormentum, nulla re neccessaria ad emittendum lapidem instructum, metu
hostibus incutiendo collocauerant oppidani, in re trepida id consilii capientes. Vanum
auxilium et inutile comentum fuit suomet prodendis consilio. Nam quod locus absque
praesidio esset, quodque tormento nec puluis accensibilis, nec pila missilis inesset, sed ad
terrorem 75 duntaxat hostium in conspectum datum, Alemani muris obequitantes
facile animaduertere, nullo praesertim in muris propugnatore conspecto, qui eos missilibus arceret, cuius rei dubitatio statim exempta est, ubi quorundam captiuorum affirmatione id ita esse compertum est.

|