Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous paragraph

Next paragraph

His Paulus ciuium querelis permotus postulat a principibus ciuitatum, quae in Boemos coniurauerant, imponi colonis in singula capita unius aurei nummi in stipendium militum tributum, maiorem profecto laudem ex gratuito laturus officio, quippe externis, nedum ciuibus debita auxilia turpiter uenduntur. Est enim proprium principum uirorum [1] magis dare quam accipere beneficia. Quod ubi omnium consensu statim impetrauit, contracto subitario milite, [2] euocataque ingenti agrestium multitudine, sed magna

-- 83 --

ex parte inermi ― nam pauci gladiis, plerique messoriis ac lunariis falcibus erant armati Boemos in agro Colociensi secure agentes adoriuntur. Qui quidem ubi Hungaros cum infestis signis in se ire animaduertunt, noua re haudquaquam perculsi, utpote ueterani et uariis bellorum euentis assueti, celeriter arma expediunt, atque conscensis equis in Hungaros impetum faciunt eosque primo congressu in fugam coniciunt, utpote magna ex parte rusticos bellandique imperitos. Itaque hoc facinore aedito nullo suorum uulnere, nedum cede, rati Hungaros sparsa dilapsos fuga nihil eo die minus quam de instaurando praelio cogitaturos, nocte praesertim appetente (sub uesperum enim pugna [3] coepta erat), demptis galeis incompositique, ac solutis ordinibus, utpote hostem profligatum spernentes, castra repetebant.

Previous paragraph

Next paragraph


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.