Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Iam noua urbs opibus ac ciuium multitudine, soli inopia industriam acuente,
aliquantisper coaluerat, quum iterum Rhacusanorum animis Epidaurii excidii
metus obuersari coepit. Nam Sarraceni, Calabris ac Appulis superatis,
Garganum montem nullo obsistente occuparant. Distat autem illa regio Italiae
ab Illyrico littore e regione posito duorum ferme dierum nauigatione,
mediocri uento nauim impellente. Itaque Rhacusani, communicato cum
Iadestinis consilio, quorum ciuitas sicut regionis felicitate reliquas
Dalmatiae urbes longe superat, ita id temporis opibus et magni spiritus
ciuibus eminebat, caeterisque maritimÄ™ Dalmatiae ciuitatibus in societatem
deductis, ad accolas Slouinos mittunt oratores, qui et docerent imminens
Dalmatiae periculum propter breuem e Gargano in Dalmatiam traiectum, et
hortarentur eos ad bellum hostibus Christiani nominis inferendum. Ea enim
gens Adriani Tertii Romani pontificis tempore, Seuropylo -- 91 --
Dalmatiae regnum permissu Constantinopolitani imperatoris administrante,
Christianam susceperat religionem. Slouini simul religionis amore, simul
Dalmatiae periculo moti, ui magna nauium coacta, atque imposito in naueis
exercitu in Apuliam traiciunt, pulsisque e monte Gargano Sarracenis
Rhacusanos non solum ab hoste tutos reddidere, uerum etiam his quasdam
insulas, quae nunc quoque in eorum ditione sunt, partim precio, partim dono
dederunt, qua ex re Rhacusanae fortunae non parum adiectum est.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|