Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous paragraph

Next paragraph

Per idem fere tempus regnabat in Illyrico apud Bossinates Bodinus, a Polimiro genus ducens. Is suasu uxoris Branislauum fratrem, patruelem suum, qui et ipse ad Drinum amnem exiguam Illyrici partem imperio obtinebat, ad se per speciem solemnis festi celebrandi uocatum affectati regni insimulat, atque in custodiam conicit, quo et ipse securior regnaret, et posteris stabilius relinqueret 111 imperium. Quod ubi Branislaui liberi, quique eum arctiore contingebant cognatione acceperunt, idem sibi quoque periculum impendere rati confestim Rhacusam cum suis omnibus ueluti in liberam ciuitatem se conferunt. Quos Bodinus cum per literas atque legatos nequicquam repetisset (responderant enim Rhacusani se fidei commissos nunquam prodituros), comparato exercitu Rhacusam hostili animo accessit, in radicibusque Vergati (ita montem uocant Rhacusae imminentem) e regione urbis consedit, ubi id temporis uicus erat, quem Slauini a proximo luco, quo tunc mons erat uestitus, eorum lingua Dubrauiam nominabant. Atque dum fratris patruelis liberos caeterosque propinquos in suam redigere cupit potestatem, Rhacusanos bello per septennium uexauit. Non nunquam tamen in ea oppugnatione et ipse ab obsessis crebro ex urbe erumpentibus magno affectus est incommodo, propterea quod promptissimum

-- 94 --

quemque militum, in quibus uxoris quoque fratrem, uirum fortissimum Chosarem nomine, quem ob uirtutem magni faciebat, amisit, dum is cum Capare, eorum qui obsessi erant duce, Branislaui cognato, congreditur. Quippe Branislaui liberi in Rhacusana iuuentute, utpote imbelli, parum spei reponentes, haud contemnendam externorum militum manum sui defendendi causa aere proprio conduxerant.

Previous paragraph

Next paragraph


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.