Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Per idem fere tempus regnabat in Illyrico apud Bossinates Bodinus, a Polimiro
genus ducens. Is suasu uxoris Branislauum fratrem, patruelem suum, qui et
ipse ad Drinum amnem exiguam Illyrici partem imperio obtinebat, ad se per
speciem solemnis festi celebrandi uocatum affectati regni insimulat, atque
in custodiam conicit, quo et ipse securior regnaret, et posteris stabilius
relinqueret 111 imperium. Quod ubi Branislaui
liberi, quique eum arctiore contingebant cognatione acceperunt, idem sibi
quoque periculum impendere rati confestim Rhacusam cum suis omnibus ueluti
in liberam ciuitatem se conferunt. Quos Bodinus cum per literas atque
legatos nequicquam repetisset (responderant enim Rhacusani se fidei
commissos nunquam prodituros), comparato exercitu Rhacusam hostili animo
accessit, in radicibusque Vergati (ita montem uocant Rhacusae imminentem) e
regione urbis consedit, ubi id temporis uicus erat, quem Slauini a proximo
luco, quo tunc mons erat uestitus, eorum lingua Dubrauiam
nominabant. Atque dum fratris patruelis liberos caeterosque
propinquos in suam redigere cupit potestatem, Rhacusanos bello per
septennium uexauit. Non nunquam tamen in ea oppugnatione et ipse ab obsessis
crebro ex urbe erumpentibus magno affectus est incommodo, propterea quod
promptissimum -- 94 -- quemque militum, in quibus uxoris quoque fratrem,
uirum fortissimum Chosarem nomine, quem ob uirtutem magni faciebat, amisit,
dum is cum Capare, eorum qui obsessi erant duce, Branislaui cognato,
congreditur. Quippe Branislaui liberi in Rhacusana iuuentute, utpote
imbelli, parum spei reponentes, haud contemnendam externorum militum manum
sui defendendi causa aere proprio conduxerant.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|