Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Nondum Danubium ad recognoscendas, uti constitutum erat, Transistranas
regiones traiecerat Vuladislauus, quum ei nuntiatum est Derencinum, Dalmatiae praefectum quem banum appellant, in Carbauiensi agro, non procul ab Albio monte, aduersus
-- 99 --
Turcas male pugnasse, exercitumque nostrum occisione paene occisum, quum temeritate atque imperitia ipsius prefecti, tum proditione, ut fama est, quorundam
Choruatorum principum, quos ferunt Derencinum ad conferendas cum Turcis manus
alieno nostris loco per fraudem impulisse, ueritos sane ne banus, quem ob quaedam
eorum admissa a se alienatum suspicabantur, superatis Turcis in se arma conuerteret.
Quae quidem clades, an dolo ullius Choruati principis accaepta sit tametsi nondum est
pro comperto, illos tamen ex eo proelio magnum conflasse odium nulli dubium est, qui
scilicet e medio pugnae ardore inter caedem effugerant, et quia uisi sunt uix pręlio commisso terga hosti uertisse, et quia, quod imprimis odium accendit, ea strage nobilitas
115 Choruatica fere deleta est, agri uero abacto pecore una cum agricultoribus paene
deserti.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|