Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Eximiae fidei exemplum in duobus captiuis Turcicis; castellum quoddam ad Vrpanum amnem a tribus tantummodo uiris fortibus contra Turcas seruatum.

Aliquot interiectis diebus rursus Turcae, superiore illecti fortuna, regionem illam adorti sunt, sed non eadem felicitate usi plurimos ex suis praeda nequicquam tentata amiserunt. Et 117 quoniam quidam Turcarum hac in expeditione a Dalmatis excepti sunt, factum memorabile duorum captiuorum Hallai et Mechmetis silentio non praeteribo, qui quamuis obscuro loco in Dardanis essent nati, nobilium tamen uirorum sunt imitati uirtutem, et quae Christianis etiam admirationi, simul et documento sit futura.

-- 101 --

Forte quidam mercator Rhacusanus, ubi illi in uinculis asseruabantur, negociabatur, qui quum captiuorum fortunam miseratus ― nam et Turcas, quatenus homines sunt, odio haud habendos censeo ― tum pollicitationibus eorum compulsus, eos non parua pecunia domino soluta redemit, Rhacusamque secum adduxit. Vbi quum Turcae praecium, quo mercatori satisfacerent, non inuenirent, petunt ad suos dimitti, affirmantes iureiurando se ad certam diem pecuniam allaturos. Oblatis igitur dextris, pignore fidei praecipuo, domum abeunt. Ipse ni haec uidissem, referenti fidem forsan haud quaquam haberem: Turcae ad praestitutam diem reuersi non solum debitam pecuniam non abnegarunt, sed etiam mercatori cumulate satis fecerunt. Quorum alter, quum ex parte non esset soluendo, sese mercatori, ne fidem falleret, ultro in seruitutem addixit, quoad integrum precium persolueret. Tanti fuit profecto apud barbaros illos, alioqui omnis ferme humanitatis expertes fidei, datae ac iuramenti religio.

Sub idem fere tempus accidit res euentus rari atque ideo haud tacenda. Turcae assueti, ut diximus, Dalmatas incursionibus uexare, quoddam ignobile castellum ad Vrpanum amnem situm ditionis Hungaricae, qua forte praedabundi ibant, oppugnare ex itinere statuunt. In ipso castello tres tantummodo uiri, siue loco freti, siue subito hostium superuentu a fuga interclusi substiterant, caeteris in proximos monteis metu hostili dilapsis. Turcae quod locus esset defensoribus uacuus ignari, propius ad muros paucos sensim succedere iubent, castellum sibi tradi petunt, pollicentes custodibus, si sese sponte dedissent, inuiolatos dimissuros. Illi uero abusi hostium errore, destituti loci solitudinem dissimulant, atque ne mora consilium proderet, imperata se facturos per dolum promittunt. Itaque ludificantes hostem locumque insidiis quaerentes, denunciant nolle se nisi ab ipso eorum duce fidem accipere, eiusque praesentis dexteram contingere. Interim (utpote salutem fidei Turcarum comissam, mortemque iuxta rati, nec eam alibi quam in hostium ducis nece consistere) parant in muro, qua 118 duci erat accedendum, tormentum, quod bombardam uulgo appellari supra dictum est. Dux igitur Turcarum hostilis fraudis prorsus securus, spe dedendi castelli sibi iniecta, laetus procedit, paululum extra suorum agmen equo insidens phaleris insigni, caeteroque habitu conspicuus. Iamque portis proximus sublatam dexteram, fidei indicem, de more ostendebat. Tum qui in ictum intentus agendae rei tempus expectabat, ignem tormento celeriter admouet, ui cuius lapidea pila, terribili fragore excussa, Turcae frontem percussit, quem simul ac disiecto cerebro iacentem sui conspexere, statim fugam arripiunt.

Itaque nostri, tametsi metu Turcicae perfidiae ad fraudem (quae procul a Christiano homine esse debet) neccessario confugerint, haud ulla librandi arte, omnibus culturae duntaxat agrorum illis in locis deditis, sed Dei clementia certissimo ictu destinatum hominem excipientes periculum euasere, propterea quod diuina ope protectis nihil non uel summis in periculis tutum. Rursus uana sunt mortalium arma, nullus maximi thesauri usus, inutiles militum ingentes copiae, omnia uel recte excogitata male cessura his, quos

-- 102 --

Deus uult esse destitutos. Quod profecto, quum saepe alias, tum nostra aetate in tribus, ut nunc est Italorum captus, opulentis Italiae imperiis, Neapolitano, Mediolanensi, et Veneto declaratum est, quorum mutationem, et miserabiles casus, quoad res susceptae permiserint, suo loco opportune narrabimus.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.