Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Forte quidam mercator Rhacusanus, ubi illi in uinculis asseruabantur, negociabatur,
qui quum captiuorum fortunam miseratus ― nam et Turcas, quatenus homines sunt, odio
haud habendos censeo ― tum pollicitationibus eorum compulsus, eos non parua pecunia
domino soluta redemit, Rhacusamque secum adduxit. Vbi quum Turcae praecium, quo
mercatori satisfacerent, non inuenirent, petunt ad suos dimitti, affirmantes iureiurando
se ad certam diem pecuniam allaturos. Oblatis igitur dextris, pignore fidei praecipuo,
domum abeunt. Ipse ni haec uidissem, referenti fidem forsan haud quaquam haberem:
Turcae ad praestitutam diem reuersi non solum debitam pecuniam non abnegarunt, sed
etiam mercatori cumulate satis fecerunt. Quorum alter, quum ex parte non esset soluendo, sese mercatori, ne fidem falleret, ultro in seruitutem addixit, quoad integrum
precium persolueret. Tanti fuit profecto apud barbaros illos, alioqui omnis ferme
humanitatis expertes fidei, datae ac iuramenti religio.

|