Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Hac coniuratione hunc in modum compressa, perturbationis
quoque, quam his scriptis memoriae prodidimus, iam fere exitus fuisset, ni Beatricis reginae importunae obstitissent nuptiae. Haec enim foemina, decoris ad matronam spectantis penitus oblita, nulla etiam primi coniugis inclyti regis Matthiae Coruini generisque
clarissimi habita ratione ― fuit enim Ferdinandi, Neapolitani regis, uiri in administrando
regno longe omnium praestantissimi filia ― ad hoc immemor sterilitatis suae adeo exoptauit Vuladislaui coniugium, quo sola esset apud Hungaros reginae nomine uocitata, ut
quum tandem rescisset se ab Hungaris elusam, palam profiteri Vuladislauum iusto sibi
congressum matrimonio haud erubuerit. Nec ei satis fuit hanc iniuriam ab se confictam
-- 104 --
priuatim intra parietes deplorare, uerum etiam stulta quorundam amicorum persuasione
ad Romanum pontificem eam deferre 121 haud dubitauit, regemque ex iure uocatum
pontificis subicere iuditio. Quo facto et proprio nomini turpissimam inussit notam, et
Vuladislauum, simulque regnum Hungariae maximo affecit incommodo, dum Hungari
regis coelibatu publicis uiribus, ut erat, plurimum deesse arbitrantur.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|