Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Nec mirum est Turcas tantum imperium breui adeptos esse, quandoquidem praeter Christianorum quum desidiam tum discordiam, quae
maxime hostili nos iniuriae exponit, his sunt praediti moribus, quos sane, modo non
obstet Dei uoluntas, imperium neccessario subsequi solet. Etenim genus hominum est
laboris, inediae, uigiliae, aestus, algoris tolerantissimum, animi ad omnia pericula, et
ipsam mortem subeundam pro gloria et regis sui amplitudine promptissimi. [1]
Vitam
parcam ac duram, atque ab omni alienam luxu ducunt. Maior anni pars aut sub dio, aut
sub tabernaculis fronde seu culmo intectis agitur, atque quum iter faciunt, uel in expeditionibus sunt, si sol aestiuus feruet, aut imber incesserit, eadem penula ex subcoactis
149 confecta equum pariter et dominum protegit.
-- 127 --

|