Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Mauerdini Christiani iniustum supplicium, ac singularis in fide constantia et fortitudo.
Hic uir licet, ut accępi, publicanus aliquot annis fuerit, atque haud satis honeste
ingenteis nactus opes, utpote qui ne a foenore quidem sese continuerat, quum Turcis eius
fortunae inuidiae simul et suspitioni esse coepissent, productis falsis testibus contemptae
Machomethanae religionis (quod quidem apud Turcas capitale habetur) accusatus est,
atque in carcerem coniectus. Sed, quia talem uirum occidere inconsulto rege ueritus,
praetor, ad quem haec cognitio spectabat, quid facto opus esset consulit regem.
Bazethes, alioqui rex iustissimus, diuitis rei, ut quidam credidere, auro religionis praetextu potiri cupiens, mandat praetori uti re diligenter inquisita, si Mauerdinus sceleris
conuictus fuerit, lege in eum uteretur, ni spreta Christiana religione sacris Machometanis
quamprimum initiari pateretur, haud sane hac in re paternam imitatus prudentiam. Ille
enim, cognito Machomethis astu ac religionis uanitate, stultam ludibrio habuit superstitionem.
Hoc nuntio accepto, praetor tribunal ascendit, atque strue lignorum ad terrorem circumstantium Christianorum consueto maiore composita reum, sicut erat cathenis uinctus, [1]
carcere educi, atque ad se attrahi iubet, silentioque per apparitorem indicto ita
coepit:
Quam uellem, Mauerdine, in aliena religione censenda Turcarum mentem habuisses,
nostrumque morem esses imitatus! Neque enim eo calamitatis nunc deuenisses, ut tibi aut
contemptu eius religionis in qua natus es, et iam consenuisti, aut morte acerbissima legibus Turcaicis esset satisfaciendum. Nos enim Christum, quem uos Deum esse affirmatis, in omni sermone honorifice appellare solemus, poena ei grauissima constituta, qui de
Christo quicquid per contemptum obloqui, aut ullam uocem eo indignam proferre ausus
esset. Nec sane immerito. Nam sicut illum praeter morem humanae naturae nullo [1]
genitali semine procreatum esse arbitramur, ita omnes mortales sanctitate antecessisse nulli
dubium est.
Quum igitur nos extra uestra positi sacra Christum tanti facimus, cur tu aduersus
155 nostras leges in Machomethem tam impie inuehi ausus es, qui quidem itidem Deo,
ut putamus, acceptus, et in paucis charus fuit? Turcasque perinde ac uanę superstitionis
ac stultitiae arguere non dubitasti, quum pro certo haberi debeat Machomethem aeque ac
Mosen et Christum ueritatem mortalibus nuntiasse, immo antiquato ipsius Mosae pariter
et Christi ritu, licet ex utroque dogmate suam Machomethes religionem composuerit,
-- 132 --
Deum iussisse Machometanis legibus humanum genus deinceps teneri oportere.
Quemadmodum enim priores Testamenti tabulae conditis posterioribus irritae fiunt, ita
etiam mos superior, ubi noua successerit lex, tollatur necesse est. Nam si regibus antiquas
leges recentioribus inductis abrogare licitum esse arbitramur, multo magis id Deo licere
credendum est, utpote in cuius potestate ipsos reges esse constat.
Atque iccirco impietate tua eam nobis neccessitatem imposuisti, ut te iam senem uirum,
nec fortunis, nec dignitate quidem contemnendum, aut ad nouam religionem suscipiendam
cogerem, aut, si nostris sacris initiari nolueris, in te Turcaicis legibus animaduerterem. Nam
ex his duobus alterutrum tibi omnino est subeundum. Est enim Machometanis legibus cautum, ne rationibus, sed ui et gladio in defendenda religione utamur.
Ad ea Mauerdinus, salute fere omnino desperata et ob id elatiore animo, ita
respondit: [1]
Si tantumodo de religione uestra a me, ut obicitis, uiolata mihi esset causa dicenda, haud omnino saluti meae diffiderem, fraetus non minus regii praetoris aequitate
quam mea ipsius innocentia, propterea quod meis moribus et uita praeterita illud
crimen facile reuincerem, quod scilicet subornatis testibus et his hominibus, qui semper
famosi, ac corruptissimi habiti sunt suffultum est. Etenim si, dum iuuenta, ut fit,
incautior essem, de me nihil tale unquam auditum est, haud consentaneum est a me
iam sene id esse admissum, atque eo, qui neque leges uestras ignorat, et his auctus est
fortunis, quae quidem uel ferociores aetate timidos ac cautos possunt efficere. Quare
uelim et te, praetor, qui hoc in magistratu regis fungeris munere, et regem ipsum
rogatos esse, ne quid grauius in me innoxium atque obiecti criminis omnino expertem
inconsulte statuatis. [1]
Ad gloriam enim tanti regis pertinet, spreta perditorum
hominum calumnia, innocentis uitam conseruare, atque in hoc parentis sui, prudentissimi regis, mores imitari, qui sane, quum propter caeteras eius uirtutes, tum propter hoc
maxime 156 laudibus effertur, quod nunquam ullis testibus in caput cuiusquam suae
ditionis hominis credendum esse censebat, cuius maxime spectata esset integritas.
Propterea quod falsi testes, cuius quidem generis hominibus haec corruptissima ętas
maxime abundat, facile precio parari possunt.
Num credis, prudentissime praetor, accusatorem meum hos difficulter inuenisse, qui
nullo periurii respectu in meum testantur caput? Certe paruo conducti sunt precio, et si
uerum uis audire, ipsi sese accusatori ultro obtulerunt, dum uel minimam utilitatem
maiori faciunt quam hominis uitam. Neque enim hi in coetu hominum quocunque modo
interficere dubitabunt, modo id impune liceat, qui quidem in syluis maiorem uitae partem
per latrocinia tolerarunt. Atque iccirco, si his accusatoribus ac testibus morti addictus
sum, non mediocre solatium uel hac ex parte morituro est, quod nemo me non per calumniam
-- 133 --
interemptum iudicabit, cuius scilicet uita et mores, dicta factaque, in magnis
paruisque rebus, huic accusationi minime congruunt. [1]
Proinde stultum est credere religionis praetextu impotentissimae notam cupiditatis
contectum iri. Fama mendacio instructa uix tridui spacio durat, deinde haud secus quam
facticius color ardentiore sole colliquatus euanescit. Si igitur religionis uestrae a me temeratae nec ipse mihi conscius sum ― ego enim quamquam solam Christianam religionem,
in qua sane mihi Dei munere nasci contigit, ueram esse existimo, Machomethi nunquam
detraxi ― nec ab his profecto accusor, quibus fides merito habenda est, precor ne mihi alia
res, quam cuius reus sum apud uos inuidiae sit. Nemo enim nisi eius sceleris, quod commisit, cuiusue conuictus est damnari debet. Et profecto caeteri mortales externa bona
magni faciunt. Nos Christiani, quae humana bona dicuntur, magis neccessaria hominibus
quam magna esse ducimus. Vnde felicitatis humanae non adeo ignarus sum, ut proposito
uitae periculo malim fortunae bona quam propriam amplecti salutem. Si fortunae meae
magnitudine forte sua uobis suspectae petuntur, auferte eas, libens his cedo, sit in tuto
religio, et quam Christo debeo fides.
Nec putetis me, cui sane iam ingrauescente aetate fatum lege naturae diutius differri
nequit, mortis metu haec dicere, quae quidem Christiano uiro longe felicior quam ipsa
uita est, praesertim ei, qui ne a uera desciscat 157 religione occumbit, sed uestrae dumtaxat aestimationis, et gloriae causa. Nam damnatione mea procul dubio perpetuam subituri estis labem, quandoquidem ne uestrae quidem [1]
religionis hominibus, quibus ipse
notus sum ― sum autem multis, et his non postremis uiris notus ― nunquam persuaderi
poterit me quicquam tale admisisse. Satis enim constat Christum, Dei sapientiam, suis
non iussisse, ut alieni ritus irrisione, sed uitae sanctitate religionem tuerentur. Atque iccirco sicut non cogimus quemquam ad sacra nostra suscipienda, ita a uere religionis cultu ui
aut tormentis deterreri nequimus.
Quare nemo inimicorum meorum sibi persuadeat me ullo mortis genere proposito
posse auerti a religione, quam et ipse Machometes, quem uos Dei nuntium appellatis,
approbauit, asserens Christum e spiritu diuino natum ueritatem mortalibus indicasse. A
ueritate autem maximo Dei munere accepta, cui uestrae etiam sectae auctor adstipulatur,
dimoueri nefarium esse, quis nisi rationis prorsus expers non uideat?
Hec ubi Mauerdinus dixit, extemplo clamor Turcarum in eum, quasi obiecta parum
purgasset, accusatorum instinctu sublatus est, hoc quidem consilio ne forte iudex, quem
rei oratione, utpote uera, haud parum motum esse apparebat, dilato supplicio accusatorum fraudem deprehenderet. Itaque praetor circumstantis metu turbae, ne scilicet iure
apud regem accusari posset, quod Christianos digniores fide quam Turcas esset arbitratus, confestim Mauerdinum, prius minis, modo precibus nequicquam fatigatum, uti in
-- 134 --
sectam Machomethanam traduci pateretur, palo e medio lignorum strue eminenti
admoueri iubet, ac ferreis alligari catenis. Vbi flamma per carnificem excitata, inter orandum exustus est.
Hunc exitum uitae perditorum hominum scelere Hadrianopolitanus habuit, ne a
uera deficeret religione, sortitus plane mortem perpetuo celebrandam praeconio, et dignam eo Christiano, qui in coetu Romani ritus natus esset. Quamquam ad felicitatem consequendam, quae post hanc uitam Christianos manet, diuersitas ritus nihil obstat, modo
adsit ea religio, quam Apostoli diuino spiritu pleni per terrarum orbem tulere.
An autem huius uiri iniusta damnatio causa eius cladis, quam Turcae in Polonica
expeditione acceperunt, extiterit, nec ne, eius uiri iuditium sit, cui uitae 158 sanctitate
diuina uoluntas, mortalibus sane, si uerum fateri uolumus, occulta, innotescere potest.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|