Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Vladislauus, Poloniae regno Albertho fratri cesso, Pragam petit; Poloni mouent contra Valachos et Moldauos.

Facile Wladislauo simul in omnem humanitatem suapte natura propenso, simul quieti dedito, Polonus orator persuasit, quum praesertim nollet fraternum amorem ulla iniuria exhaustum uideri. Huc accedebat quod in rem suam fore arbitrabatur fratrem aliena opera regem constituendum, moxque potentia aequalem

-- 108 --

prope sibi futurum tanto beneficio beniuolum potius reddere caeterisque hanc praeripere gratiam quam ei nequicquam forsan et non sine proprio aduersari periculo, quum studia hominum pro tempore ueluti marini aestus modo in hanc modo in illam ferantur partem. [1] Itaque legatos ad Alberthum confestim misit, qui ei de regno gratularentur simul et ad mutuum eum amorem hortarentur.

Non ita multo post Vuladislauus regnum Boëmiae, quinque annis post quam inde abscesserat, inuisurus, Pragam, sedes ea regni est, maximo apparatu profectus est. Hungari enim, per studium opes suas Boëmis ostentandi, magnam uim auri atque argenti tum in uestem praeciosam, tum in equorum phaleras contulerant. Qui ubi Boëmiam ingressus est, his qui a Romano ritu dissentiunt, magnum incussit timorem, quippe Wladislauus Boëmos, quos haereticos nostri appellant, semper auersatus est, et quia illi regis ignauiam penitus cognitam contemptui habebant, et quia in his, quae ad religionem pertinent, eius imperio nunquam audientes fuere. Potuissetque tunc Boëmos, ut non nulli arbitrati sunt, in Romani pontificis redigere potestatem, si bonae spei capacior extitisset, illorumque metu abuti uoluisset. Quamuis, uel si aduersus haereticos Wladislauus mouisset 126 arma, auocasset eum ab hoc incoepto noua Alberthi in Getas expeditio, quos Valacos appellari supra docuimus. [1] Nam ubi audiuit Polonos Valachiam ingressos, confestim Hungariam repetiit.

Porro Valachia, cuius pars ad ortum solis aestiuum spectans Moldouia dicitur (antiquis Dacia appellabatur), a Transistrana Hungaria montibus tantum ac syluis seiuncta est, qui quidem montes a Carpatho in austrum excurrentes usque ad Istrum fere amnem protenduntur. Huius incolae regionis in parte magis quam sub imperio Hungarorum degunt, ab Hungaris lingua et institutis differunt: Romana enim lingua, licet non incorrupta, utuntur. Cum Turcis, a quibus Istro flumine diuiduntur, multis annis uaria fortuna bellum gessere, [1] tandem magis populationibus quam praeliis fessi tributi pensione finem incursionibus imposuere.

Nolebant autem Hungari hanc regionem, utpote ab antiquis regibus in societatem assumptam, a Polonis occupari. Itaque non mediocris militum manus eo confestim missa, quae Valachis subsidio foret, si Poloni uim inferre conarentur. Quod quidem eo promptius ab Hungaris factum est, ne Alberthus superatis Valachis iterum regnum Hungariae bello lacesseret: uix enim unquam suspitio tolli potest, ubi aliquando inter reges maxime offensa intercessit.

Caeterum Alberthus uictoria recenti elatus ― bis enim post acceptum regnum cum Thataris (gens Scytharum est Tauricae Cherroneso accola) praelio comisso prospere pugnauerat ― iam in Moldouiam, qua haec regio Rhoxolanos attingit, cum ingentibus copiis ingressus erat, per speciem quidem bellum confestim cum Turcis gesturus, re uero Getas,

-- 109 --

quos Moldouios uocant, imperio suo adiuncturus, quibus scilicet in ditionem redactis de proximo bellum Turcis inferret.

Sed nihil diu simulari potest: nam quod Alberthus longe alia, quam quae prae se ferebat, animo agitaret, mox detectum est. Turcae duo castella, a Bazethe, Turcarum rege, de Moldouiis aliquot ante annis occupata, praesidiis obtinebant ― Moncastrum alterum, alterum Celias incolae uocant ― utrumque autem in Getico agro ipsius Istri ripis impositum est. Igitur Alberthus, ut dictum est, simulans amicum se Getis esse, atque aduersus Turcas propugnatorem defensoremque futurum, pollicitus erat, ante quam quicquam rei gereret, haec castella oppugnatum ire, recaeptaque Moldouiis restituere. Sed quum animo proposuisset, prius quam Turcas aggrederetur, 127 Moldouiam in potestatem redigere, quo, praeter quam quod Geticae fidei parum credendum putabat ― differunt enim Valachi a Romana ecclesia non religione, sed ritu sacrorum ― suo non alieno arbitratu sociorum uiribus operaque in Turcas uteretur. Omissis interim Celiis atque Monocastro, munitioribus Getarum locis praesidia imponebat, per speciemque tutandae Moldouiae aeque ac regem imperiosissimum sese gerebat.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.