Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Caeterum Marconius, quum post quartum tandem a profectione mensem commissum sibi exercitum ad Istrum reduxisset, eo regius quaestor, qui mancipia recenseret,
regique quintum quodque mancipiorum caput de more acciperet, a Constantinopoli
accessit. Is dum inter recensendum quemque praestantiorem forma captiuum, regi eum
attributurus, seligit, pene a quodam Marconii milite interfectus est. Nam caeteris tenui
tantum murmure indignationem prae se ferentibus, eo quod regis desidia aequale prope
emolumentum cum his acciperet, qui acerbissimos labores ac erumnas in expeditione
passi fuissent, ille collectam iram haudquaquam uerbis effundens, stricto ense in quaestorem irruit, occisurus eum, ni circumstantes inhibuissent commilitones. Atqui licet
huius uiri dolor ac indignatio haud omnino iniqua foret, modo citra rixam et gladii eductionem, quod apud Turcas capitale est, extitisset, mox tamen factus laesae maiestatis reus
dignas audacia sua poenas dedit. Palo enim, nemine hoc supplitium deprecari audente,
Bazethis iussu affixus est. Eadem nimirum seueritate Turcarum reges in suos, qua domini in seruos, imperium exercent.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|