Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Educatio pessima Ioannis Galeacii; Ludouici Sfortiae malae artes et ambitio; Isabellae Hispanae ad patrem Alfonsum querelae. Quum Alfonsus Secundus uiuente adhuc Ferrando patre regnum Neapolitanum per sese fere administraret (rex enim ingrauescente aetate haud inuitus filio mox in regnum successuro publica munera demandabat) tantis saepe cogitationibus animum fatigasse dicitur, quonam modo sibi ac posteris regnum stabiliret, atque contra molem Venetae fortunae in dies magis, magisque crescentem sese redderet firmiorem. Is igitur, ratus adiuncta nouae affinitatis necessitudine sese in Italiam uiribus multo ualidiorem fore, Ioanni Galeacio, Mediolanensium duci, admodum puero, atque iccirco sub tutela Lodouici Sforciae patrui constituto, filiam despondet, Ferrando patre id magis improbante quam abnuente. Augurabatur enim, ut erat satis circumspectus, eam, ut euenit, affinitatem ob satis sibi cognitam Lodouici Sfortiae ambitionem rebus Italicis magnae futuram perturbationi. Itaque Lodouicus, dum tutelam fratris filii gerit, animaduertitque illum ad regni munia obeunda propter insitam ingenio socordiam haud idoneum fore, 178 quo ipse diutius ac liberius per speciem tutoris regnaret, in omnia uitia illum praecipitari magnopere laetabatur, comites ei de industria attribuere, queis nullus pudor, nulla inerat continentia, quique non alienam modo, sed ne suam quidem pudicitiam magni faciebant. Quod temporis comessationibus supererat, iocis ac ludis, aut aucupio, rei aeque ac imperaturo dignissimae, dabatur. Literae quae sane humana ingenia uel maxime excolunt apud eum nullo fere in precio erant. Ab armorum et equitandi studio prorsus abhorrebat, ac si cuiuspiam mercatoris, non autem principis filius esset, magisque meminerat se ciuem Mediolanensem esse, cuius proprium est opificio ac mercaturae, ut plaerisque Italis mos est, incumbere, quam Francisci Sforciae nepotem, qui quidem quum esset nouus homo, bellica tamen uirtute Mediolanense per adoptionem promeruit imperium, accaepta in uxorem Philippi Mariae Vicicomitis, Insubrium ducis, filia. Congressus praeterea uirorum, qui uitae integritate rerumque usu clari essent, tanquam contagium quoddam uitabatur. Quum ita corruptis esset moribus, Hisabellam Alfonsi Secundi filiam, amitinam suam, permissu Romani pontificis (quae permissio raro felices nuptias fecit) duxit uxorem. Hisabella, ut sunt acrioris ingenii Hispani ― inde enim illa oriunda erat, nam proauus Alfonsus a Tarraconensi Hispania profectus, regnum Neapolitanum incolarum uoluntate sibi adiunxerat ― ubi animaduertit uirum nullius esse apud suos auctoritatis, omneque imperium ad arbitrium Lodouici patrui administrari, rei indignitate permota dolorem dissimulare nequiuit. Nuntium igitur idoneum nacta dat huiuscemodi, ut fama est, ad patrem literas:
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.