Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Comisso igitur praelio Itali, utpote magna ex parte collectitii milites, primo hostium
impetu [1]
pulsi fugantur, amissis ex suo exercitu, magis in fuga quam in certamine, circiter
septem millibus hominum. Galli parua suorum cęde, centum enim et quinquaginta dumtaxat ceciderant, regem suum incolumem in agrum Astensem enecti prope fame
reduxerunt, haud sane tam propria uirtute, licet et ea non mediocris extiterit, quam
Veneti exercitus ignauia, Lodouicique Sforciae seu dolo, seu metu, ne si res parum processisset, Gallum in se merito prouocaret, 184 propterea quod Galli tum commeatus
inopia, tum locorum iniquitate deleri poterant, si et Venetus postridie quam pugnatum
est, hostem fame [2]
grauiter laborantem, et ob id cedentem, insecutus fuisset, et
Lodouicus Sforcia aduersus paulo ante socium regem fidelem tunc operam Venetis, quorum fortunam, ut dictum est, nimis erigi nolebat, praestitisset. Qui quidem eo et in
Gallum mobili fide extitit, dum illum Italia propere excedere cupit, ne, ut quidam arbitrantur, causam parricidii dicere apud regem cogeretur, et conuictus sceleris e
Mediolanensium imperio pelleretur, constituto in eius locum consobrino suo Lodouico
Genebiorum duce, quam ciuitatem nunc Aureliensem uocant. Hic est Lodouicus, qui
-- 156 --
postea Francorum rex creatus Mediolanense imperium iure haereditario ad se spectans
armis sibi uendicauit.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|