Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous paragraph

Next paragraph

Dum haec geruntur Ferrandinus, nepos senioris Ferrandi, reuocantibus eum Neapolitanis, qui iam simul sua leuitate ― est enim solemne Neapolitani regni principibus praesentis regis impatientia nouis 185 rebus studere, [1] et pacem bello, bellumque pace mutare ― simul Gallorum insolentia externum iugum auersari caeperant, cum paucarum nauium classe ex insulis Campaniae adiacentibus, ad quas, dum Gallorum impetum euitat, sese receperat, Neapolim rediit, atque intra paucos menses Venetorum ope regnum, praeter quasdam urbeis ad mare Superum positas, quas ipsi Veneti pro auxiliis aduersus Gallos allatis pignoris nomine retinuerant, recuperauit, Gallorum quoque praesidio, quod eorum rex ibi reliquerat, in potestatem suam deditione redacto. Quo facto celebrata in Italia ad illam diem Gallorum fortitudo ad ludibrium redisse uisa est, quippe quos non uirtute, sed impetu ualere iam inde omnes arbitrati sunt. Et profecto Gallorum uis animi sicut secundis rebus supra modum attollitur, ita aduersa fortuna, cui ne parum quidem obluctantur, humillime submitti, atque infringi consueuit. Quod sane illis ita euenire necesse est: nam quum aut metu tantum, aut fiducia uulgi ritu agantur, fortitudinis, quae his affectibus moderatur, impendentibus periculis omnino obliuiscuntur, quandoquidem hominibus non tam natura insit uirtus quam industria aquiratur. Quo fit, ut Galli, quod et caeteris fere nationibus, quae sub regibus uiuunt, usu uenire solet, e bello cui rex non interfuerit, uictoriam perraro reportent, propterea quod regis praesentia, tamquam admotis stimulis, milites ad uirtutem impelli soleant, quo rursus absente, perinde ac amoto teste ac speculatore uirtutis atque ignauiae, nemo pericula

-- 157 --

libenter subit, atque eo minus, quia ex rebus bene gestis solum fere regem decus et gloria manet.

Previous paragraph

Next paragraph


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.