Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Etenim praeterquam quod haec gens proferendis imperii finibus semper studet,
malebat cum Gallis in Italia quam in Graecia rem gerere, propterea quod in aliena terra
et uictoriam gloriosiorem esse, et uinci minus periculosum censebat, ubi scilicet uicti non
regionis, sed militum detrimentum essent accepturi. Et profecto Turcae nihil magis sibi
uitandum putant, quam ne in suis sedibus manum cum Christianis conserere cogantur.
Valde enim timent, ne suae ditionis Christiani, quorum quidem uis ingens est, licet iam
extincta sit eorum nobilitas, oblata externi auxilii occasione iugum excutiat, et in communem hostem arma rapiat. Inde morem illis esse arbitror, ut si quem forte alicuius
numeri hostem intra fines suos armatum coeperint, eum extemplo interficiant; rursus,
ipsi praedandi studio egressi, quemcunque in hostico nacti fuerint conseruent, in
seruitutemque abducant. Tametsi ferocissima natio solos fere Hungaros, Choruatos et
Moldouios sibi uirtute pares ducat; caeteros uero Christianos, eo quod haud saepe comminus, sed tormentis ac missilibus ut plurimum pugnant, [1]
perinde ac foeminas spernat.
Putat enim proprium uiri esse rem gladio comminus gerere, [2]
illatorum uulnerum foeditate suam hostiumque uirtutem metiens, quippe non praelium, sed puerorum iocum
existimat, in quo abscissis manibus pedibusque, aut tota ceruice desecta, corpora minime
detruncantur.
-- 161 --
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|