Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Hispani tandem Cephaleniam expugnant, eaque Venetis reddita, Fridericum Neapolitanum regno eiciunt; Lesbum Gallica classis tentat quidem, sed culpa in Venetos translata paulo post relinquit.

Quod ubi Venetus legatus accępit, reuersos ab infelici deformique expeditione nauium praefectos ad causam dicendam euocauit, ratus magna militiae iactura ignauiam dimitti impunitam. At praefecti, quamquam non lati auxilii conscientia moesti, fixis in terram oculis ante 193 tribunal legati, qui quidem locum demortui imperatoris tenebat, stabant, culpam tamen in Istros transferentes sese noxae eximere conabantur, qui procul a suis per temeritatem abiuncti in hostico, tanquam in pacato, securi sine ullis custodiis noctem aegissent; se insuper, Istris exploratum loca

-- 163 --

praemissis, praelio non interfuisse, sed re iam transacta superuenisse asseuerabant. Qui quidem quum sese parum purgasse uisi essent, acerbissima primo lacerati sunt a legato oratione, deinde cathenę his iniectae, uinctique Venetias missi ibique in carcerem coniecti, tandem post aliquos menses mulcta dicta dimissi. Etenim senatus Venetus, tametsi illos pro desertoribus haberet, poenam tamen ultimi supplicii eis remisit, non ausus capitalis in patritios animaduersionis inuidiam subire. Seniores enim apud Venetos iuniorum suffragia in petendis magistratibus aucupantes iuuenibus suis ambitione corrupti uehementer indulgent, ut fere fit in omnibus rebus publicis, ubi populi studiis honores mandantur.

Accedit ad hoc, quod illi desertionis rei non ciues, sed socios ab hostibus circumuentos deseruerant, quorum plane uiliora sunt capita Venetis quam ciuium. Nam licet Veneti sociis ac plebi etiam suae hac ex parte uideantur esse pares, quod cum his connubio iungantur, tamen quia soli patritii, si mercatores eo nomine appellandi sint, non modo ad imperia ac magistratus admittuntur, sed etiam suffragii ferendi in comitiis ius habent, longe maioris precii sunt apud Venetum senatum quam caeteri extra patritiorum corpus positi, siue hi sunt socii, siue ciues. Infimae enim prope fortunae apud Venetos habentur, cum quibus illi imperium non communicant, nec honorem impertiuntur. Quamquam Christianae nobilitati Venetorum imperium ualde monstrosum esse uidetur, quippe qui praeterquam, quod militiam haud per se exerceant, sed mercenario et externo milite utantur, idem sunt et senatores et mercaturae dediti. Vnde Venetis nunquam fere contingit sua uirtute, sed hostium uitio rem bello bene gerere.

Quod quum et ipsos, qua sunt prudentia, non fugeret, puderetque irriti ad Cephaleniam incoepti, missis legatis cum muneribus ad Ferrandum, Ioannis Arragonii filium, Hispaniorum regem, suppliciter petierunt, ut eius permissu liceret Consaluo Adigario, clarissimo sua aetate duci, cum his Hispanorum copiis, quas ipse in Sicilia id temporis habebat, ad Cephaleniam proficisci, atque inde pulsis Turcis Venetorum ditioni insulam adiungere. In quam 194 quidem sententiam quum regem facile induxissent, numerata Hispanis militibus ingenti ui pecuniae Cephaleniam una cum Consaluo repetunt. Ibi dux Hispanus expositis in terram militibus, situmque ac moenia oppidi prius contemplatus, turrim ligneam, quae muros oppidi altitudine adaequaret celerrime exstruxit, qua muris admota, hostibusque, qui obsistebant, missilibus submotis, oppidum intra paucas horas, postea quam oppugnari coeptum est, ui coepit.

Quo in potestatem Venetorum reddito, ipse cum militibus suis captiuisque Turcis, et caetera omni praeda, quam in oppido nactus fuerat, in Siciliam, unde profectus erat, confestim enauigauit, ne ab iniquo bello abesset, quod aduersus Fridericum Neapolitanum regem, qui Ferrandino in regnum successerat, parabatur. Iam enim Gallus et Hispanus reges, nullo infamiae respectu, scelestum inierant consilium Fridericum e regno expellendi, atque illud, non quidem regio more sed latronum ritu, inter se

-- 164 --

diuidendi. Est enim proprium regum de suo largiri, non autem aliena adimere, et, quod turpissimum est, aliis per scelus adempta sibi ipsi uendicare.

Hi autem reges calumnia imprudentissime excogitata, qua prauum consilium tegeretur, obiciebant Friderico Turcarum amicitiam, quibus sane illi bellum se propediem illaturos uideri uolebant, quum nihil minus animo cogitarent. Itaque hoc praetextu rex Neapolitanus, improba cupiditate duorum maximorum Christiani orbis regum, e patrio atque auito regno eiectus est. Quamquam sunt qui existiment Fridericum Dei imprimis nutu e regno eiectum esse, et quia de retinendo regno mathematicorum uanitatem consuluerat, quasi mortalia potius coeli motu quam Dei arbitrio regerentur, et quia Ferrandinum regem, fratris filium, ueneno necasse dicitur.

Caeterum Gallus rex, simul gloria Hispanorum stimulatus, quam illi Cephalenis subactis sibi adiecerant, simul ut, prae se ferendo Turcis se iam hostem esse, spargeretur in uulgus se iccirco regnum Friderico ereptum ire, quo ex propinquo commodius in Turcas arma mouerent, quasi non posset cum Turcis bellum geri Friderico in regno suo manente, et ad hanc expeditionem operam suam ultro pollicente, armatis Massiliae ad duodecim turritis nauibus eas Venetis auxilio misit. Quibus Veneti classi suae adiunctis Lesbum insulam inuasere, ubi cum 195 Galli Mytilenem urbem aliquandiu oppugnassent, Turcis eam acriter defendentibus, re infecta inde abscessere, obiecta Venetis, ut est Gallorum natio ualde suspicax, proditione, eo quod quingenti Turcae e proximo continente lembis clam aduecti, per armatam Vasconum custodiam, Mytilenem irruperant, Venetis per id maxime tempus cum quadraginta longarum nauium classe oram Asiae custodientibus, ne quod subsidium obsessis inde transportari posset.

-- 165 --

Previous section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.