Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Iam Bazethes cum suis copiis in Thessalia, ut dictum est, substiterat, quum Thaudes
Cossicius, praefectus regiae classis, qui amissis naufragio circa Euboęam quinque et uiginti longis nauibus Sunium promontorium praeteruectus ad Munychiam, Atticae locum,
iam appulerat, eum per nuntium docet Venetam classem nauium numero haud multum
infra Turcaicam (erant enim ad centum et quinquaginta naues) Methone statiua habere.
Per eundem quoque nuntium, quid sibi faciundum, quoue cum classe progrediendum
esset sciscitatur. Rex tametsi eo nuntio admodum motus esset ― neque enim Venetos tam
breui temporis spacio tot naues confecturos putarat ― tamen missis duodecim millibus
partim peditum, partim equitum cum Achimathe Cossicio, id muneris sibi ultro
deposcente, qui et classicis, si res posceret, supplemento forent, et Peloponesi litoribus
obequitando maritimas Venetorum urbes territarent, hostilesque naues, si possent, aliqua ex parte distinerent. Iubet classem Corinthiacum sinum, quem Rhion scriptores
uocant, petere Achimathemque ducem ita sequi, ut imperium magis communicatum cum
illo quam Thaudi ademptum uideretur, ne is collegam sibi adiunctum in contumeliam
uerteret, et ob id inter eos dissensio, regiis rebus cladem allatura, oriretur, tametsi rex ex
eo nuntio Thaudem et rei nauticae parum idoneum esse deprehenderat, nec per se satis
animi, si praelium committendum esset, habiturum. [1]
Per idem quoque tempus mandat
Alexandro Trapezuntio (is eius Dalmatiae partis, [2]
quam uulgo Bossinam dicunt,
satrapes erat) Iadestinum agrum, quo Veneti pluribus in locis hostilia arma sentirent,
populari, qui quidem latronis ritu Diomedis promontorium ex improuiso adortus ― nondum enim bellum Venetis Bazethes de more indixerat ― tanta clade eam regionem uastauit, ut supra quinque millia 167 agricultorum capita cum septuaginta millibus pecorum inde abegerit, frumenta insuper omnis generis, uineas, oliueta, et caetera id genus,
unde Iadestinis maximi suppetebant prouentus ― et est ea regio pro habitu Dalmatiae agri
huberis ― funditus euertit, his quae asportari nequiuerant igni demum immisso.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|