Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Quum ita Turcae haud minus formidantes quam formidolosi nauigarent, Andraeas
Lauredanus, uir, ut inter Venetos non militiae, sed mercaturae deditos, audacia insignis,
suane sponte an imperatoris iussu ― parum mihi constat, cum tribus ingentis magnitudinis
-- 143 --
nauibus, quibus ipse praeerat, Turcaicam nauim, eam ipsam, quam tormentis oneratam supra demonstrauimus, a caeteris aliquantum spacii diductam aggredi statuit, ratus
ea superata non nihil animi suis adici posse, simul et de Turcarum audacia demptum iri.
Ex his autem tribus nauibus Lauredano attributis, una Armeria, alia Cretensis, tertia
Pandaurea, qua ipse Lauredanus uehebatur, appellabatur. Prima igitur Armeria, mox
Pandaurea ex alio latere in hostilem nauim impetum facit, Cretensis uero nauis, dum se
quoque Turcaicae naui celeriter admouere conatur, hostilis tormenti ictu depressa pessum iuit.

|