Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous paragraph

Turcae igitur a uento in malacia ac tranquilitate destituti uix sese iam commouere poterant. [1] Qua re conspecta Veneti in postremas hostium naues e tormentis missilia eminus adigere, seque ad pugnam expedire coeperunt. At Turcae neccessitate animos acuente proras in hostem conuertunt, ita demum concursuri, si ad littora, quae quidem a suis copiis subsidii ferendi causa insessa erant, effugium non pateret. Caeterum Veneti, ubi animaduertere Turcas dimicationem, ut ipsi credebant, haudquaquam subterfugere, statim in pelagus prouecti puppes hosti dederunt, nec praelium ulla ex parte committere ausi sunt. Quos Turcae eorum formidine abusi, dum per quatuor modo stadia probra ingerendo insecuntur, unam ex onerariis Venetam triremem, quas diximus grossas uulgo appellari, alteram Gallicam turritam nauim cursu adepti sunt, quae sane aut nauigandi

-- 145 --

tarditate, aut classicorum audacia a reliqua 171 classe abiunctae in hosteis inciderunt. Itaque has duas Christianas ad sexaginta Turcaicae circumsteterunt naues, reliquae enim institutum tenentes iter Cylennium promontorium, quem locum uulgo Papam uocant, Patris sex et triginta millia passuum distantem sensim petebant.

Previous paragraph


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.