Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Turca 173 potitus Naupacto confestim Alexandro Trapezuntio, Bossinae, ut dictum
est, satrapae, per literas, quod ipse ultro postulauerat, mandat, ut per Dalmatiam, ac
Liburnos Istrosque terrestri itinere ad intimas Italiae Venetaeque ciuitati appositas
regiones cum exercitu penetraret, agrosque eorum omni clade peruastaret, quo et amissae Naupacti dolor hostibus alia insuper augeretur calamitate, magisque hostiles infringeret animos, et militibus suis praede non deesset occasio. Alexander igitur coactis
circiter decem millibus equitum haud satis prosperam suscepit expeditionem. Non enim
mediocri detrimento, ut paullo post demonstrabitur, illi in tam longinquas regiones profectio constitit, propterea quod temere ingressus iter Liburnos, Iapidiam, Istriam
-- 147 --
emmensus est, Natisoneque transmisso amne non procul ab Aquilea substitit, quo et suos
quiete aliquantulum reficeret, et hostium consilia exploraret, quos ad obsistendum
Turcis circa ea loca collocatos accaeperat. Qui ubi Christianos praelium subterfugere,
nec morti sese credituros cognouit, dextrorsum in Carnorum montanam caesareae ditionis regionem iter flectit, atque inde aliquot millia passuum uersus Opiterginos montes
processit, Liquentiae fluuii, quem traicere cupiebat, uestigans uada, quo latius Venetum
uastaret agrum. Quem ubi uado transire nequit, quicquid erat Carnici agri Venetae ditionis, inter Tergeste et Liquentiam late populatus est.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|