Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Haec natio ualde bellicosa est, a Scodra et Olchinio, Dalmatiae oppidis, in
orientem porrecta Macedoniae, Epiri et Graecie montana incolit, lingua neque
Greca neque Illyrica utitur, quamuis ex utroque sermone quaedam accepta,
additis etiam plaerisque Italicis uocibus, inter loquendum immisceat. Vnde,
quum satis constet Macedonas patrio quodam, seorsum a Graeco et Illyrico
sermone usos, teste Alexandro Magno apud Curtium, suspicor ipsos Albanesios
antiquos esse Macedonas, a Bulgaris, Sarmatiae Asiaticae gente, e
mediterraneis regionibus in maritimam Macedoniae oram expulsos. Non enim me
praeterit accolas olim Rha fluminis, quos nunc partim Rhacianos, partim
Bulgaros appellant, pulsos a Thataris e patriis sedibus profugos ad Tanaim
amnem, inde ad Istrum peruenisse, tandem occupatis Thraciis atque Illyrico
Macedoniae quoque mediterranea subegisse; inde Albanesios relictis
campestribus Macedoniae locis, montana totius fere Graeciae necessario
insedisse.
-- 148 --

|