Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous paragraph

Dalmatae qui maritimas Venetae ditionis incolebant urbes, Sicenses imprimis - et hi sane inter Italodalmatas urbium cultores sese putant esse fortissimos ― quum percepissent Turcas simul itineris difficultate frumentique inopia, simul Albanesiorum equitum propulsationibus in Veneto agro male habitos fuisse, rati eos haud omnino inuictos esse, contractis circiter quadringentis hominibus finitimam mediterraneae Dalmatiae Turcaicae ditionis regionem inuadunt, dumque abacto, quod sors obtulerat, pecore domum reuertuntur, Turcae, nonaginta dumtaxat ex his, qui in finibus Bossinae prouinciae ad custodiam ab Alexandro relicti erant, pauore ac fuga suorum exciti raptim conscensis equis praedatores insequuntur. Christiani (miles ex urbanis, ut demonstrauimus, collectus hominibus) ubi insequentium hostium primo puluerem prospexere, crebro enim urgente formidine post terga respiciebant, mox etiam equorum hominumque strepitum sensere, circumspicientes omnia, utpote in aliena terra, hostilia atque infesta esse, pro suo quisque ingenio sibi consulere coeperunt. Itaque plures sese in fugam

-- 149 --

extemplo coniciunt, pauci hortatu Nicolai Buccarii, Albanesii militis ueterani, decoris memores ratique, ut erat, fugam ac metum in extremum adductis discrimen perniciosa esse, nec ullo pacto Turcis terga danda ― hi enim, ut plaerique barbari, cedentibus ferociter instant ― conglobati sese hosti maximo impetu inferenti opponunt, atque praesenti animo pugnantes partim uiui, sed grauiter saucii in potestatem hostium uenere, partim una cum Buccario, qui quidem uiuus capi haud sustinuit, non inulti procubuere, non magis hostili uirtute quam suorum fuga ac metu superati. Fuga autem a maritimis Dalmatis coepit, qui quidem, quod fere omnes 176 mercaturae [1] Venetorum ritu student, cultumque et humanitatem Venetam imitantur, imbelles sunt, praeter illos, qui in agris suis uicatim habitant, Hungaricaeque sunt ditionis. Hi enim caeteris Illyricis uirtute praestant, propterea quod continuis fere praeliis cum Turcis contendunt, nec ulla adeo re, quae ad effoeminandos animos pertinet, utuntur. [2]

Previous paragraph


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.