Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Itaque Consaluus, uir caetera egregius, religione induciarum per dissimulationem
spreta, qua scilicet citra famae iacturam se hostibus impositurum putauit, quia nondum
inducias inter reges pactas nuntii palam attulerant, signum pugnae proponit, Francosque
in agro Cethignolano decem et octo millibus passuum procul a Barleto agentes, propter
spem proximam pacis certaminis securos, atque ob id ad praelium imparatos (credebant
enim inducias esse) aggreditur. Galli re improuisa perculsi primo trepidare, mox collecto animo aciem instruunt, atque in hostem ex aduerso uenientem impetum faciunt, primoque congressu turbatum loco mouent Hispanum. Sed quia Deus regnum
Neapolitanum Hispanis destinarat, dux Francorum, dum in primam aciem equo prouectus Gallos ad pugnam hortatur (nam Consaluus suos iam terga dantes ac fugam spectantes in pugnam reuocauerat), tormento forte ab hostibus misso ictus cecidit. Cuius casu
Galli perturbati terga hosti confestim uertunt ac foeda fuga dissipantur, eademque facilitate, qua regnum Neapolitanum caeperant, amiserunt. Nulla enim fere gens est, quae
minore animo aduersa ferat, celerioriue desperatione uictoriam hosti concedat. Vnde
quum quidam Illyricus eques ― Barletum enim a Slauenis Illyrica gente haud parua ex
parte incolitur ― tribus Gallis equitibus fugientibus obuiam esset factus, atque unum ex
his una congressus ictu lanceae equo deiecisset, duo quoque reliqui statim infracto animo
sese uinciendos Slaueno praebuerunt, quos magna omnium admiratione prae se agens
Barletum compulit. Consaluus statim ab ipsa pugna cum uictore milite Neapolim eo laetior petit, quo paulo ante propior periculo fuerat, urbemque quamquam 218 in Gallos
inclinatiorem, uoluntate ciuium laetisque populi dolorem dissimulantis acclamationibus
ingressus est. Vultus enim et uox humana, uel quum maxime animo disparia sunt, seruire
-- 183 --
possunt. Intra paucos dies arx quoque Neapolitana capta, muris eius, qua aditum
Hispani moliti sunt, cuniculo puluere accensibili repleto atque incenso dirutis.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|