Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Vt uero animaduerterunt Veneti, non caeteros modo Christianos principes fere sibi
esse infensos, sed ipsum quoque Maximilianum ab se auersum, omni spe in propriis
uiribus reposita, audacia sese tutos reddere constituunt, nulloque honestatis respectu,
quod ut plurimum ab his a condita eorum urbe factitatum est, imperium augere, rati
amplitudinem imperii, quibuscunque id artibus fiat, non tam inuidiam eis apud Italos
praesertim, qui opes imprimis admirantur, conflaturam, quam uires ac potentiam collecturam. Quod profecto improbum consilium tandem destituit fortuna, tametsi satis
laetis initiis coepta eorum uisa sit fouere. Fortunam autem uim quandam diuinae appellamus constitutionis, qua humana negocia agi censemus. Nam quum in idem tempus,
quo Veneti huius modi consilia animo uoluebant, mors Alexandri Sexti, pontificis
Romani, peropportune incidisset, multas Italiae urbes pontificis Romani uectigales partim a possessoribus pecunia emptas, partim uoluntaria deditione traditas in ditionem
redegerunt. Quas sane urbes Caesar, Valentiniensium dux, homo omnibus sceleribus
coopertus, [1]
atque ad perturbandam Italiam natus, ipsius Alexandri pontificis filius ex
adulterio susceptus, ui tenuerat pulsis inde iustis possessoribus, mortuo deinde pontifice
amiserat. Neque enim licet per leges uectigalem agrum auferri ab eo, qui conduxit, aut
-- 186 --
eius successore, quandiu uectigal pendatur. Et quoniam nos huius uiri mentio admonuit, quo sane nihil immanius aetas nostra tulit, naturam et mores eius non praeteribo silentio. Neque enim minus operae precium puto imitanda memorare, quam quae cauere
decet.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|