Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Caeterum Maximiliano, qui et ipse Venetis sese acerrimum hostem prae se ferebat,
ingenti uulnere filii morte icto, bellum Venetum, quoad is elugeret, dilatum est, eo magis
quia Maximilianus uano spiritu inflatus primas aduersus Venetos partes sibi deposcens
tam in regem Francorum quam in Iulium pontificem 229 mobili esse animo habebatur,
propterea quod ita Venetis, quas in Italia tenebant urbes, eripi uolebat, ut etiam a iure
pontificis Francorumque imperio Italia eximeretur, atque imperator Alemanus, quem
quidam Germani principes regem Romanum dictum in imperatorem Christiani exercitus designant, in sua ditione Italiam solus haberet. Vnde quidam Gallus, qui id temporis
Mediolanensibus Francorum regis nomine praeerat, satis urbane in Maximilianum iocatus
-- 192 --
affirmauit illum ingentia infirmis manibus semper amplecti, atque ob id et pacis et
belli iura confundere, nec pacta ulla seruare religione, aliisque, ne quid rei gerant, magis
impedimento esse quam ipsum quicquam rege dignum gerere.

|