Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Itaque quum ex Hungaria, legato a Vuladislauo, licet nouo exemplo, in gratiam
Christianorum retento, neque certum bellum, neque res quietae nuntiarentur, Iacobum
Eunuchum ― is erat ex regiis purpuratis haud postremus ― classe utraque ei attributa,
omnibusque rebus, quae ad nauale bellum usui essent instructa, Methonem petere iubet,
satis gnarus se terreri tantum suisque artibus ab Hungaro peti. Non enim illum fugiebat
eam mercedem, qua Veneti, ut Turcas bello Hungarico aliqua ex parte occuparent, cum
Hungaris pacti erant, ad equos eorum calciandos, nedum ad iustum exercitum conducendum uix sufficere. Ferunt autem hanc classem trecentarum nauium numerum explesse, praeter illas naues, quae ad Aulonem constructae in Aoum flumen, quod quidam
Aeantem dicunt, [1]
deductae erant nec emitti in salum poterant, eo quod fluuius nullis
per aestatem imbribus auctus adeo diutino insuper aestu exaruerat, ut circa ostium [2]
maxime uix unius pedis alueo in mare effunderetur, quum et per se conuolutis rapido
amnis cursu arenis, simul et marinis fluctibus ad ostium [3]
actis arenaeque effluenti
-- 167 --
occurentibus os amnis exaggeretur, nec fit nauibus peruium, nisi quum unda ad summas
excreuit ripas. Ad haec accedebat Turcis ad Aulonem alia quoque haud minor his difficultas, quae eos quominus e flumine exirent, seque cum suis coniungerent prohibebat,
propterea quod Veneti, ut est ea gens ad occurendum consiliis hostium solers, obiectis
sex partim onerariis, partim longis nauibus ostio [4]
amnis eo facilius Turcas exitu arcebant,
quod non nisi singulae naues propter fluuialis aluei angustias, et hae ne remis quidem
instructae, nedum armatae fluuio educi in altum poterant, uel si is, ut per hyemem fieri
solet, largissimis intumuisset imbribus. Valde autem Turcae timebant, utpote qui fortunae nihil committunt, ne, ut quaeque nauis euecta esset, antequam se ad pugnam
instruere posset ab hostibus, qui praesto erant, interciperetur. Porro nullum ex aequo
certamen fore uidebatur, nisi prius aliquot una constitutae naues atque in frontem
instructae tantum spatii in altum procederent, quantum satis esset ad sese remis 198
aduersum hosteis concitandum.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|