Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Methonem Turcae terra marique acriter oppugnant.

Secundum has praeces ad exercitum, qui iam Methonensem agrum ingressus erat, magna potiundae urbis spe se contulit. Quumque cognouisset classem quoque ad Thriasterides, insulas Messenio litori, ut ante dictum est, obiectas, accessisse atque portum ingressam, quem recentiores Graeci Sophiam uocant, confestim urbis oppugnationem agressus est. Ea porro exstructa est in Messenii agri lingua tria ferme stadia in altum prominente, undique mari abluitur, praeterquam a septemtrione, qua continenti adnectitur, atque per id quoque spatium, quod quidem unius stadii longitudinem uix excedit, duplex fossa satisque lata ducta est, cuius non minimam etiam partem aqua per effossam terram a Cretico irrumpens mari obtinet. Portum habet ostio in Libycum [1] pelagus uerso uix quindecim longarum nauium capacem, atque haud ita natura loci, sed mole undis obiecta tutum. Ex alio quoque latere, qua urbs continenti adhaeret, suburbium est muris ac turribus, fossaque haud angusta itemque duplici, nisi qua mari praeceps imminet, cinctum. Ab ipsa urbe fossae tantum interuallo dirimitur: nam ligneo ponte ex suburbio transitus in urbem patet.

Turca itaque ratus, ut erat, Methonem haud idoneam expugnationi fore, nisi prius suburbium in potestatem redigeretur, omnem oppugnationis uim eo conuertit. Admotis igitur machinis ac tormentis, suburbii muros, qua parte aditum molitus est, solo aequauit, fossasque celeriter compleuit, mox nullo ferme repugnante suburbium coepit, ab ipsis incolis retinendi desperatione prius magna ex parte concrematum. Ciues, itemque milites, qui in praesidio loci fuerant, intra oppidi muros sese recipiunt. Non desunt Turcae rebus prospere cedentibus. Itaque turres aedesque suburbii, partim adhuc 201 integras, partim semirutas, terra iumentorum excrementis commixta complent, eo consilio ne machinis ex oppido emissis prorui possent. His pro munimento aduersus hostilia tormenta usi quatiunt oppidi moenia militaribus machinis e tuto libratis. Instant coniectis uirgeis fasciculis ac terra, occisorum insuper hominum cadaueribus caeterisque rebus, quae ad manum erant, fossam inter urbem suburbiumque interiectam replere; hostium tela ex aduerso uolantia obiectis cratibus atque prae se actis excipiunt. Contra ea oppidani hostem simul infestis missilibus pro se quisque petere, simul, quae [1] coniecta in fossam erant, egerere, nihil, quod defensioni opportunum uidebatur, omittere, sese

-- 170 --

mutuis adhortationibus excitare suis satis uiribus confidere, nec tamen diuinam opem non implorare; interdum, ut fit, ingeniorum leuitate probra etiam in hostem iacere.

Dum haec aguntur, nouus Venetae classis imperator, Benedictus Pisauriensis, in Trauisani suffectus locum, ad Strophades insulas cum omnibus nauibus rei exitum opperiebatur. Itaque ueritus ne, si oppidum terra simul et mari, ut accidit, oppugnari coeptum esset, manus oppidanorum tantis hostium copiis undique ingruentibus defensioni parum sufficerent, quindecim longas naueis, proposito classicis praemio si qua forte per hostium custodias Methonem possent irrumpere, proficisci oppidanis subsidio iubet. Consilium, ut ipse sentio, haud improbandum, tametsi omnia euentu uulgus metiatur: nam si obsessis omnino succurrendum erat, quo illi ciuilibus subleuati auxiliis et tutiores forent, et iccirco erectiore animo hosti repugnarent, per Venetum ducem haud stetit, quin prouide simul et strenue circumsessÄ™ subueniretur urbi. Et id re uera subsidium, si eo oppidani uti sciuissent, saluti obsessis procul dubio fuisset, Marte huius superuentu auxilii utrinque propter locorum angustias prope aequato, propterea quod licet hostiles copiae Christianos, qui intra oppidum erant, numero longe superarent, tamen haud quaquam plures hostium urbem oppugnare poterant, quam Christianorum defendere, et quemadmodum illi abunde superante multitudine, ita et isti suppetiis aucti fessis ac sauciis integros substituere poterant. Sed haec quoque, ut plaeraque, dictu quam re faciliora.

Quibus Methonem proficisci imperatum erat, eo enixius dicto paruerunt, propterea quod, quum urbem satis omnibus rebus ad /202/ repugnandum hosti instructam expugnatum iri haud arbitrarentur, non modo tuto in eam se ituros expeditionem putabant, uerum etiam duplicem inde laudem ac decus reportaturos, et egregie uidelicet in oppidum irruptionis per oppositas hostilium nauium stationes, et eius defensionis, quam quidem praesentis simul et potentissimi regis oppugnatio nobiliorem erat factura.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.