Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Veneti permunito Lysso praesidioque firmato statuunt a Cathareno atque
Antibarensi agro, honoratioribus sociis magis consulentes, praedones Turcas
eo auertere. His enim maxime ciuitatibus Turcae Scodra excurrentes agrosque
uastantes permolesti erant. Itaque quum haec cura intentos Venetorum animos
haberet, Albanesios, qui eum tractum incolebant, Lyssi defectione haud parum
erectos sibi conciliant. Verum dux rei incipiendae idoneus deerat, qui
profecto, si minus opibus rem eorum iuuare posset, nulla tunc aut admodum
tenui Albanesiorum fortuna propter principum tum exilium, tum interitum, at
saltem nominis claritudine ac familiae dignitate et suis -- 177 -- spem
daret, et hostibus non esset contemnendus. Nemo igitur ad hoc aptior uisus
quam is, qui ex eius gentis regulo esset progenitus. Itaque Veneti
adolescentem quendam Alexandrum nomine ad se e regno Neapolitano, ubi id
temporis cum patre in quodam Calabriae oppidulo eorum uictui a rege
Ferdinando attributo degebat, accersunt, mox cum duabus triremibus Lyssum
deuehunt, quem quidem populares magna exceptum laetitia sibi ducem
constituunt. Hic est eius Alexandri ex filio nepos, quem Turcae patria uoce
Schenderbegum uocarunt, quique ob insignem rei militaris
peritiam ac animi magnitudinem Turcis ingenti extitit terrori. Nam patrum
nostrorum aetate multa plureis annos cum Turcis bella uaria fortuna gessit,
dum hosteis regno suo arcet, ac demum conscientia egregia patriae, quoad
uixit, defensae interiit, sagitta ictus ueneno imbuta, opera quidem cuiusdam
ex suis, fraude uero ac consilio, ut fama obtinuit, Venetorum, dum
castellum, quod incolae Croiam dicunt, eorum custodiae aliquando creditum
repetit.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|