Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].
Previous section

Reuerendo patri Dominico Buchiae Catharensi ordinis praedicatorum, theologiae professori, M. Marulus in Domino salutem.

Cum tuis ad populum sermonibus, Dominice pater, frequenter interfuissem (delectabant enim me plurimum), postulasti a me, et quidem enixe, ut Pontifici Maximo per litteras exponerem Christianorum suorum calamitates, quae ab infidelibus quotidie inferuntur, eique tanquam totius ecclesiae praesidi supplicarem ne saltem reliquias ab iisdem inimicis opprimi patiatur, sed apostolica authoritate reges atque principes nostros ab armis ad concordiam reuocatos ad expeditionem aduersum infideles parandam compellat.

Cum hoc a me exigeres, non parum suspenso animo steti, dubius praestarene id tibi debeam an negare. Rerum necessitas ut praestarem, scribendi difficultas ut negarem jubebat. Lachrimae multorum et miserabilis uicinorum ad nos confugientium aspectus ut scriberem compellebant, conscientia autem paruitatis meae a scribendo animum retrahebat. Temerarium quippe uidebatur ut ego, qui neque dicendi ui neque authoritate ualeo, supremae dignitatis uiro quicquam persuadere ausim, nedum talia quae olim saepius ab aliis tentata in cassum cesserant. Porro cum mecum tacitus considerassem nequaquam absque nutu diuino id te deposcere quod ego praestare posse diffiderem, recepi tandem me quod rogabas facturum, non meis uiribus, sed Dei fretus auxilio. Igitur a Spiritu Sancto adiutus opus peregi; peractum tibi mitto ut, si probaueris, continuo Romam mittendum cures. Quod si res ista, quam orditi sumus, tam prospere quam optamus successerit, nihil scriptis meis tribuas uelim sed Ei soli gratias age qui, ut nos seruaret, et te inspirauit ut rogares et me adiuuit ut rogata perficerem.

Vale et pro me ora. Tertio Nonas Apriles, Anno Salutis MDXXII.
Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.