Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].
Previous section

Next section

MAXIMO PONTIFICI ADRIANO VI. M. MARVLVS SPALATENSIS HVMILIS AC SVPPLEX

Quum me, Sanctissime pater, uel exiguae admodum uel nullius omnino authoritatis esse scirem, te autem in summo omnium quae in terra sunt dignitatum honorumque fastigio sedere non ignorarem, uerebar profecto ad tantae maiestatis uirum mearum quicquam dare litterarum. Porro hesitantem ac diu dubium ad scribendum et ipsa tandem rerum ingruentium necessitas impulit et animi tui ubique uulgata mansuetudo persuasit.

Atque ita mecum ipse tacitus ratiocinari coepi: si muliercula illa Samaritana cum Christo, Dei filio, colloqui non timuit, cur ego eius uicarium humiliter ac submisse affari formidabo? An non etiam Deum patrem quotidie ut nostri misereatur inuocamus et aduersa quibus praemimur ueluti praesenti atque audienti exponimus et explicamus? Decreui igitur hac epistola, etsi minus auribus tuis digna, nobis tamen necessaria, declarare primum mala quae patimur ipsi, deinde imminens omnibus qui fidei tuae commissi sunt periculum, non magis nobis qui prope sumus quam illis qui procul extimescendum. Hoc autem ne accidat per te unum praestari posse confidimus, si studium curamque omnem, sicuti debes, adhibere non destiteris.

Mala quae nos premunt haec sunt. Quotidianis infidelium Turcarum incursionibus infestamur, sine intermissione carpimur; alii trucidantur, alii in captiuitatem abeunt; res diripiuntur, pecus abducitur, uillae uicique igni comburuntur; agri, quibus cultis uitam sustentabamus, partim uastantur, partim sublatis cultoribus deserti obsitique spinis, non frugibus germinant; muris tantum defendimus salutem satisque habemus quod nondum oppida ipsa Delmatiae nostrae obsideantur atque oppugnentur, intercedente nescio quo adumbratae pacis foedere. Solis ergo urbibus parcitur; cetera omnia predae rapinisque exposita sunt. Tunc autem et urbes ipsas perfidus ille procul dubio inuasurus est et dominis nostris Venetis, quibus nunc se amicum simulat, bellum aperte indicturus cum aliorum regna oppresserit. Pax Maumetana cum Christianis Quomodo enim ullius Christiani amicus esse potest qui Christo aduersatur, qui neque religione neque legibus neque moribus nobiscum conuenit? Profecto ubi tanta rerum dissimilitudo est, ibi nulla unquam intercedere amicitia potest nisi simulata. Foedus ergo, quod cum illo nos modo habere fatemur, metus ne acerbiora his quae diximus pati contingat fouet, non ratio approbat. Sustinemus enim mala et dissimulamus ne peiora subire cogamur. Praesentes nostras erumnas breuiter recensuimus; iam aliorum quoque calamitates cursim perstringemus.

Omitto superioribus temporibus ista omnium Antichristorum impiissima natio quot regna Christianis abstulerit, quot prouincias, quot oppida sibi subdiderit, ecclesias euerterit, aras prophanauerit. Quae, quoniam plus quam satis nota sunt omnibus, non est necesse nunc repetere. Olim fleuimus, olim lamentis lachrymisque prosecuti sumus monasteria desolata, uirgines constupratas, pueros baptismate sacro dudum purificatos deinde uero Maumethanae perfidiae more circumcisos et ex fidelibus infideles factos. Sed praeteritorum malorum pene obliuisci compellimur praesentibus oppressi angustiis, non quia grauiores sint sed quia recentiores. Vix enim ullo die cessant immanes infidaeque bestiae quamcunque possunt iniuriam Christi inferre cultoribus. Templa in quibus iugiter Deo sacrificabatur stabula iumentorum fiunt; sanctorum corpora, quae fidelibus uenerationi erant, infidelium pedibus conculcantur. Pictae ficteque beatorum imagines, ipsius etiam Saluatoris nostri et Mariae uirginis, eius matris, aut dissipantur aut in sterquilinium proiiciuntur. Denique nihil praetermittere impii pium putant quod religioni nostrae ludibrio fore arbitrantur. Atque talia quidem et quondam passi sumus et nunc patimur.

Post haec commune periculum exponam etiam illis qui nihil horum experti sunt imminens atque timendum. Periculum Unum quippe insatiabilis lupi huius propositum est nunquam conquiescere donec quicquid adhuc reliquum Christianae ditionis esse nouit suo subdat imperio cogatque omnes suae obedire legi, Christum negare, Maumethum adorare, nolentes neci tradere si praeualuerit. Pannoniae regnum Cumque uires suas tantae exequendae rei satis iam sufficere putet, unum Pannoniae regnum sibi maxime impedimento esse ratus ad perficiendum quod cogitat, ingenti coacto exercitu illud nuperrime inuasit. Et se primo quidem impetu castella quaedam ad Danubium posita caepit, mox inter Sauum et Drauum castrametatus omnem regionem illam depopulatus est, captiuos ad unum interfici iussit. Nec multo post Belgradum, et natura loci et armorum ui munitum oppidum, quod olim proauus eius capere nequiuerat, ipse expugnauit. Inde ibidem relicto praesidio, quoniam hyems appetebat, in hyberna recessit primo uere rediturus ut totum regnum illud, si possit, armis occupet. Quo ipso amisso quid, quaeso, reliquum spei Christianis erit se suaque tuendi aut quae fiducia cum tam ualido hoste manum conserendi? Actum est, mihi crede, de Re publica Christiana nisi omnes pari animo, equali fide, concordi proposito, opes uiresque coniungant et sociis agminibus Christique nomine inuocato simul ad bellum procedant morique magis optent quam barbaricae perfidiae unquam seruire. Auxilia igitur quamprimum ab omnibus mittenda censeo illi regno quo, si hostis (Deus hoc auertat!) potitus fuerit, aperta erit ei uia Germaniam Italiamque inuadendi, Illyriam omnem opprimendi, reliquum denique Christianorum orbem sibi subiugandi.

Hic ergo obsistendum, hic omni ui atque conatu repugnandum, ne forte aperto ostio hic tam immanium minarum cataclysmus longe lateque sese effundat et quod residuum est terrarum occupet. Commune periculum communibus armis propulsandum est. Nemo in eo se tutum arbitretur quod ab impiorum finibus multa distet locorum intercapedine. Incendium quod timemus, nisi mature extinguatur, cum proxima quaeque exhauserit, ad extrema quoque proserpendo penetrabit. Nemo praeterea propriis uiribus confidat nisi fratri ab inimicis circumuento opem tulerit: et ipse similiter peribit. Potentissimus omnium est si cum singulis conferas. Ad unum illum debellandum tot regum, tot principum uiribus opus est quot ipse quondam regna Christianis et nuper Syris Medisque erepta possidet ac regit. Parum hoc praesides regesque nostri attendunt: si attendissent, nequaquam inter se, sed cum solo illo digladiarentur atque certarent. Nunc autem Hyspani cum Gallis miscent praelia: Itali inter se diuisi sunt, alii aliis fauent; mutuis itaque odiis flagrantes Dei aduersum se iram prouocant. Ecce non multo ante in Italia bellatum est; adhuc Ausoniae campi externorum domesticorumque cruore madent, nunc iterum inundandi nisi praesentis furoris motus opportuno pacis interuentu compescatur. Quod si paulo anteacti temporis, quando in Italia pugnatum est, caesorum cadauera numeremus, nonne exclamare licebit:
Heu, quantum terrae potuit pelagique parari
Hoc quem ciuiles hauserunt sanguine dextrae!
Poterant quippe Turcarum potentiae esse pares si, dum uixere, ita uniti contra impios irruissent sicut separati inter se certauerant. Et tamen -- proh nefas, proh facinus! -- indignum hoc idem scelus perpetraturi nunc mihi uidentur quod tunc commissum est. Stant in procinctu armatae acies tam infestis animis conflicturae ut nisi plurimis utrinque interemptis praelium dirimi non posse plerique opinentur. Nonne igitur praeda impiorum fient Deo ipsos ulciscente, qui tam nequiter inuicem dissident tamque capitali odio alii alios persequuntur? Quid enim magis iniquum quam in eos hostiliter agere quibus in omni necessitate adiumento esse deberemus? In eos, inquam, caedibus grassari pro quorum salute Christus mori non dubitauit? Resipiscite tandem, resipiscite insipientes! Quousque ratio uos fugiet, quousque perniciem uestram ignorabitis? Non uobis pugnatis, non uobis uincitis, sed uni illi, qui uos omnes deuorare parat, futurae de uobis uictoriae praestatis occasionem! Nam cum uos inuicem alii alios consumpseritis, ille omni iam ope destitutos aggrediens facile in suam rediget potestatem et non educto (ut dicitur) gladio superatos legi suae seruire coget, suae obtemperare impietati. Desinite iam tandem, Christiani, aduersus Christianos bella gerere! Desinite caedibus inter uos desaeuire! Eodem nomine censemini, eiusdem religionis professionem tenetis; concordi ore unum patrem qui in coelis est confitemini, unum inuocate. Si per omnia igitur fratres estis, ut quid fraternitatis, immo etiam humanitatis obliti, discordibus animis inuicem confligitis? Ratio Deum placandi Nonne ob hoc maxime irascitur uobis Deus atque ut criminis huius a uobis poenas exigat infidelibus fauet atque opitulatur? Ex quo nulla sane mihi uidetur alia efficatior ratio placandi eum nisi ut indignationem istam, quam alius in alium concepistis, in placabilitatem et beniuolentiam conuertatis et iam unanimes atque concordes pro fide, pro religione, aduersum Christi Dei ac Domini nostri inimicos perstetis. Atque ita demum ille, qui nunc uobis dissidentibus aduersatur, reconciliatis placabitur et de Maumetanis infidelibus palmam triumphumque praestabit. Vt ergo Deo iuuante hoc fiat et sequatur, tuae partes erunt, Pater sancte, qui Christianorum omnium caput es, discordes componere, inter se praeliantes ad aequanimitatem mutuamque beniuolentiam reducere. Age igitur, nihil cunctatus tolle ab his quibus praesides funesta dissidia, tumultuantes mitiga, furentes placa, in gratiam reuocatos hortare ut societate inita coniunctisque copiis barbaricae gentis uim orbi minantem reprimant, fessis periclitantibusque Christicolis adsint et uniuersae Dei ecclesiae, quam Maumethana perfidia destruere molitur, simul opem ferant. Poena reorum differenda Sed et tu, Sanctissime domine, si quos in Christianis principibus ecclesiae Dei dicto minus audientes eiusque statui ulla in parte iniurias habes, differ ultionem, obsecro, et iustam aduersus delinquentes poenam in aliud tempus reserua inferendam, sicuti egisse prudentissimum quondam regem Dauidem sacra testatur historia. Rex Dauid Ioabum enim ducem et Semeum Gerrae filium noluit tunc punire cum peccauerunt: et quidem alter duos sibi pares gloriae emulatione per dolum interfecerat, alter ipsi maledixerat regi. At postquam ingruentibus bellis eorum opera diu usus fuisset, domitis iam inimicis filio suo Salomoni, cum sibi in regnum successisset, puniendos mandauit. Eius tu exemplo, Sanctissime pater, mulctam, quam illi qui ecclesiam offenderunt merentur, supprime parumper et cum Deo fauente communem Christianitatis nostrae inimicum a ceruicibus nostris repuleris, tunc demum in illos animaduertere poteris et quo digni erunt afficere supplicio. Nunc autem maxime expedit ut omnes pariter ad concordiam reuocare studeas, ad ineunda pacis foedera compellas, ut ipsi illa odia, illum furorem, quem in professionis suae consortes conceperant, in Maumetanam belluam, toti ecclesiae formidabilem, simul effundant. Non est huius temporis (mihi crede) domesticarum iniuriarum meminisse nec inter se depugnare uelle, ne forte apologo detur locus muris et ranae. Apologus muris et ranae Dum enim medio in lacu rana murem sibi alligatum in ima trahit ut mergat et mus in sublime nititur ut euadat, miluus illis altior in superficie aquae uolutantes conspicatus repente directo in illos uolatu ambos unguibus comprehendit rostroque dilaniauit. Sic, reor, istis fiet qui nunc inter se dissident, nisi dissidere iam desierint. Nam dum alii aliis perniciem meditantur, dum mutuo mordentur, diuisos ac debilitatos barbarus captata occasione inuadens facile superabit. At uero si iunctis exercitibus communicatisque auxiliis ab imminenti periculo sese (ut ante diximus) tuebuntur, perire non poterunt, uincere poterunt. Sicut enim modo seditione alienatos Deus odit ac detestatur, ita deinde amice copulatos adiuuabit ut uincant potius quam uincantur et de illo, qui omnibus nobis pariter infensus est, tandem superato triumphent. Pax Suscipiant igitur te hortatore, te duce, pacem et, sicut Apostolus ait: Deus pacis erit cum illis. Quis est iste deus pacis nisi Iesus Christus Dominus noster, qui de caelo descendens pacem attulit, quia in se credentes Deo patri reconciliauit? Per peccatum enim eramus filii irae, per crucem autem Christi facti fuimus filii Dei. Idem tunc in carne nasci uoluit cum orbis terrarum positis armis in pace quiesceret. Tunc et angelos suos nostra omnium salute gaudentes concinere iussit: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Ad haec, quoties discipulos suos salutaret, dicere solebat: Pax uobis. Ipsis etiam, quotiens hospitium aliquod ingrederentur, ut pacem ei domui dicerent mandauit. Postremo ad caelum iturus unde descenderat, pacem illis tanquam thesaurum omnis iocunditatis et dulcedinis plenum legauit dicens: Pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. Cum ergo Deo et Domino nostro pacem ueram tam gratam esse apparet, tam acceptam, nonne manifestum est quanto eidem odio sint discordiae simultates, irae rixae, bella, inter illos praesertim qui de caelestibus unum credunt, unum sentiunt, eodem renati sunt baptismate, Christianos inter se fratres esse qui denique inter se fratres esse ipsimet non negant, dum orando unum patrem suum qui in caelis est confitentur. Quando igitur per Spiritus Sancti communicationem fratres sunt, fraterne fac uiuant et in illum dumtaxat, qui fraternitatem eorum abolere molitur, unanimiter armentur, concorditer irruant, quorumlibet fidelium damnum suum esse deputent. Alioquin si fratrum suorum calamitatis ac stragis tantum spectatores futuri sunt et non ultores, actum est de omnibus. Unus hodie, cras alter, perindie alius, communis inimici iugum tandem subibunt. Cumque simpliciter uniti Deo adiuuante superiores esse potuissent, disseparati atque ob hoc Deo inuisi singulatim conterentur. Veritatis uox est illa in Euangelio: Omne regnum diuisum contra se desolabitur et omnis ciuitas uel domus diuisa contra se non stabit. In Christo credentium unum est regnum, una ecclesia. Si ergo diuisi esse perseruerauerint, profecto regnum illorum euerteretur. Fieri enim non potest quin uerum sit quicquid a ueritate est dictum. Id futurum siquis Euangelio minus credulus dubitat, audiat etiam gentilem illum, qui ait: Concordia paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur. Audiat alium quoque ethnicum nomine Scilurum idem sentientem. Scilurus Hic octoginta (ut Plutarcus refert) filiorum erat pater. Quibus conuocatis hastilium fascem colligatum ut singuli confringerent iubebat. Non ualentibus ipse soluto fasce unumquodque hastile separatim assumens facile cuncta perfregit et ad illos conuersus: Videte, inquit, quod donec simul uniti eritis, inuicti permanebitis; sin uero diuisi, omnium offensis uos ipsos exponetis. Ne igitur singula Christianorum regna, dum inter se pertinaciter dimicant, ab infideli tyranno oppressa pereant, tuae sapientiae est, Pater sacrosancte, tuaeque dignitatis prospicere ut, qui secum dissident, sine cunctatione in gratiam redeant, iniurias remittant, pacem quam bellum malint et simul uniti a lupo illo luporum omnium rapacissimo, qui nullo sanguinis nostri haustu satiatur, se suaque defendant, laborantibus magno atque alacri animo succurrant, amissa repetant, recepta Deo propicio tueantur et conseruent.

Ac ne ego pluribus utens uel prudentiae uel uirtuti tuae diffidere uidear, finem faciam, si tamen adhuc pauca quaedam subiecero non tui adhortandi causa, quem in omnia paratum esse confido, sed desiderio meo quo uror obsequendi.

Rogo igitur ostendas te tot populorum praesidem quot tuae fidei a Domino habes commendatos, id est omnium Christianorum. Omnes ad pacem mutuamque beniuolentiam hortare ut parens, compelle ut dominus. Liberalitas Pontificis Decet certe res ista Pontificem optimum excelsique animi Adrianum magis (ut equidem uideo) aduersus infideles lupos animatum quam a me dici queat. Non desinas, Pater sanctissime, illos, qui in finibus sunt, armis, pecunia, rebus necessariis iuuare, quo facilius in proposito persistere queant non dedendi se prophanis neque loco suo decedendi. Tuam ea in re liberalitatem praedicabunt Croatiae quae adhuc supersunt oppida Liburniaeque dynastae omnes arciumque prefecti. Sed multo gloriosius in caelesti regno coram Domino, cuius in terra uices geris, praedicabunt angelici spiritus, si Christianos principes ad sanctiendum pacis foedus coges et omnes pro orthodoxae fidei gloria ad expeditionem aduersus infideles assumendam solicitaueris atque interim periclitanti Pannoniae opportunum auxilium extemplo mittendum curaueris. Nihil ecclesiae tuae salubrius, nihil tibi laudabilius, nihil Deo gratius hoc tempore efficere potes.

Vale in Domino semper. Quem, ut tibi gregique tuo uolens propiciusque sit, obsecrare die noctuque non cessamus.
Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.