Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].
Post haec commune periculum exponam etiam illis qui
nihil horum experti sunt imminens atque timendum. Periculum
Unum quippe insatiabilis lupi huius propositum est nunquam
conquiescere donec quicquid adhuc reliquum Christianae
ditionis esse nouit suo subdat imperio cogatque omnes suae
obedire legi, Christum negare, Maumethum adorare, nolentes
neci tradere si praeualuerit. Pannoniae regnum Cumque
uires suas tantae exequendae rei satis iam sufficere putet,
unum Pannoniae regnum sibi maxime impedimento esse ratus ad
perficiendum quod cogitat, ingenti coacto exercitu illud
nuperrime inuasit. Et se primo quidem impetu castella
quaedam ad Danubium posita caepit, mox inter Sauum et Drauum
castrametatus omnem regionem illam depopulatus est, captiuos
ad unum interfici iussit. Nec multo post Belgradum, et
natura loci et armorum ui munitum oppidum, quod olim proauus
eius capere nequiuerat, ipse expugnauit. Inde ibidem
relicto praesidio, quoniam hyems appetebat, in hyberna
recessit primo uere rediturus ut totum regnum illud, si
possit, armis occupet. Quo ipso amisso quid, quaeso,
reliquum spei Christianis erit se suaque tuendi aut quae
fiducia cum tam ualido hoste manum conserendi? Actum est,
mihi crede, de Re publica Christiana nisi omnes pari animo,
equali fide, concordi proposito, opes uiresque coniungant et
sociis agminibus Christique nomine inuocato simul ad bellum
procedant morique magis optent quam barbaricae perfidiae
unquam seruire. Auxilia igitur quamprimum ab omnibus
mittenda censeo illi regno quo, si hostis (Deus hoc auertat!)
potitus fuerit, aperta erit ei uia Germaniam Italiamque
inuadendi, Illyriam omnem opprimendi, reliquum denique
Christianorum orbem sibi subiugandi.
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].
|