Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].
Hic ergo obsistendum, hic omni ui atque conatu
repugnandum, ne forte aperto ostio hic tam immanium minarum
cataclysmus longe lateque sese effundat et quod residuum est
terrarum occupet. Commune periculum communibus armis
propulsandum est. Nemo in eo se tutum arbitretur quod ab
impiorum finibus multa distet locorum intercapedine.
Incendium quod timemus, nisi mature extinguatur, cum proxima
quaeque exhauserit, ad extrema quoque proserpendo penetrabit.
Nemo praeterea propriis uiribus confidat nisi fratri ab
inimicis circumuento opem tulerit: et ipse similiter peribit.
Potentissimus omnium est si cum singulis conferas. Ad
unum illum debellandum tot regum, tot principum uiribus opus
est quot ipse quondam regna Christianis et nuper Syris
Medisque erepta possidet ac regit. Parum hoc praesides
regesque nostri attendunt: si attendissent, nequaquam inter
se, sed cum solo illo digladiarentur atque certarent. Nunc
autem Hyspani cum Gallis miscent praelia: Itali inter se
diuisi sunt, alii aliis fauent; mutuis itaque odiis flagrantes
Dei aduersum se iram prouocant. Ecce non multo ante in
Italia bellatum est; adhuc Ausoniae campi externorum
domesticorumque cruore madent, nunc iterum inundandi nisi
praesentis furoris motus opportuno pacis interuentu
compescatur. Quod si paulo anteacti temporis, quando in
Italia pugnatum est, caesorum cadauera numeremus, nonne
exclamare licebit:
Heu, quantum terrae potuit pelagique parari
Hoc quem ciuiles hauserunt sanguine dextrae!
Poterant quippe Turcarum potentiae esse pares si, dum
uixere, ita uniti contra impios irruissent sicut separati
inter se certauerant. Et tamen -- proh nefas, proh
facinus! -- indignum hoc idem scelus perpetraturi nunc mihi
uidentur quod tunc commissum est. Stant in procinctu
armatae acies tam infestis animis conflicturae ut nisi
plurimis utrinque interemptis praelium dirimi non posse
plerique opinentur. Nonne igitur praeda impiorum fient
Deo ipsos ulciscente, qui tam nequiter inuicem dissident
tamque capitali odio alii alios persequuntur? Quid enim
magis iniquum quam in eos hostiliter agere quibus in omni
necessitate adiumento esse deberemus? In eos, inquam,
caedibus grassari pro quorum salute Christus mori non
dubitauit? Resipiscite tandem, resipiscite insipientes!
Quousque ratio uos fugiet, quousque perniciem uestram
ignorabitis? Non uobis pugnatis, non uobis uincitis, sed
uni illi, qui uos omnes deuorare parat, futurae de uobis
uictoriae praestatis occasionem! Nam cum uos inuicem alii
alios consumpseritis, ille omni iam ope destitutos aggrediens
facile in suam rediget potestatem et non educto (ut dicitur)
gladio superatos legi suae seruire coget, suae obtemperare
impietati. Desinite iam tandem, Christiani, aduersus
Christianos bella gerere! Desinite caedibus inter uos
desaeuire! Eodem nomine censemini, eiusdem religionis
professionem tenetis; concordi ore unum patrem qui in coelis
est confitemini, unum inuocate. Si per omnia igitur
fratres estis, ut quid fraternitatis, immo etiam humanitatis
obliti, discordibus animis inuicem confligitis? Ratio Deum
placandi Nonne ob hoc maxime irascitur uobis Deus atque
ut criminis huius a uobis poenas exigat infidelibus fauet
atque opitulatur? Ex quo nulla sane mihi uidetur alia
efficatior ratio placandi eum nisi ut indignationem istam,
quam alius in alium concepistis, in placabilitatem et
beniuolentiam conuertatis et iam unanimes atque concordes pro
fide, pro religione, aduersum Christi Dei ac Domini nostri
inimicos perstetis. Atque ita demum ille, qui nunc uobis
dissidentibus aduersatur, reconciliatis placabitur et de
Maumetanis infidelibus palmam triumphumque praestabit. Vt
ergo Deo iuuante hoc fiat et sequatur, tuae partes erunt,
Pater sancte, qui Christianorum omnium caput es, discordes
componere, inter se praeliantes ad aequanimitatem mutuamque
beniuolentiam reducere. Age igitur, nihil cunctatus tolle
ab his quibus praesides funesta dissidia, tumultuantes mitiga,
furentes placa, in gratiam reuocatos hortare ut societate
inita coniunctisque copiis barbaricae gentis uim orbi minantem
reprimant, fessis periclitantibusque Christicolis adsint et
uniuersae Dei ecclesiae, quam Maumethana perfidia destruere
molitur, simul opem ferant. Poena reorum differenda Sed
et tu, Sanctissime domine, si quos in Christianis principibus
ecclesiae Dei dicto minus audientes eiusque statui ulla in
parte iniurias habes, differ ultionem, obsecro, et iustam
aduersus delinquentes poenam in aliud tempus reserua
inferendam, sicuti egisse prudentissimum quondam regem Dauidem
sacra testatur historia. Rex Dauid Ioabum enim ducem et
Semeum Gerrae filium noluit tunc punire cum peccauerunt: et
quidem alter duos sibi pares gloriae emulatione per dolum
interfecerat, alter ipsi maledixerat regi. At postquam
ingruentibus bellis eorum opera diu usus fuisset, domitis iam
inimicis filio suo Salomoni, cum sibi in regnum successisset,
puniendos mandauit. Eius tu exemplo, Sanctissime pater,
mulctam, quam illi qui ecclesiam offenderunt merentur,
supprime parumper et cum Deo fauente communem Christianitatis
nostrae inimicum a ceruicibus nostris repuleris, tunc demum in
illos animaduertere poteris et quo digni erunt afficere
supplicio. Nunc autem maxime expedit ut omnes pariter ad
concordiam reuocare studeas, ad ineunda pacis foedera
compellas, ut ipsi illa odia, illum furorem, quem in
professionis suae consortes conceperant, in Maumetanam
belluam, toti ecclesiae formidabilem, simul effundant.
Non est huius temporis (mihi crede) domesticarum iniuriarum
meminisse nec inter se depugnare uelle, ne forte apologo detur
locus muris et ranae. Apologus muris et ranae Dum enim
medio in lacu rana murem sibi alligatum in ima trahit ut
mergat et mus in sublime nititur ut euadat, miluus illis
altior in superficie aquae uolutantes conspicatus repente
directo in illos uolatu ambos unguibus comprehendit rostroque
dilaniauit. Sic, reor, istis fiet qui nunc inter se
dissident, nisi dissidere iam desierint. Nam dum alii
aliis perniciem meditantur, dum mutuo mordentur, diuisos ac
debilitatos barbarus captata occasione inuadens facile
superabit. At uero si iunctis exercitibus communicatisque
auxiliis ab imminenti periculo sese (ut ante diximus)
tuebuntur, perire non poterunt, uincere poterunt. Sicut
enim modo seditione alienatos Deus odit ac detestatur, ita
deinde amice copulatos adiuuabit ut uincant potius quam
uincantur et de illo, qui omnibus nobis pariter infensus est,
tandem superato triumphent. Pax Suscipiant igitur te
hortatore, te duce, pacem et, sicut Apostolus ait: Deus pacis
erit cum illis. Quis est iste deus pacis nisi Iesus
Christus Dominus noster, qui de caelo descendens pacem
attulit, quia in se credentes Deo patri reconciliauit?
Per peccatum enim eramus filii irae, per crucem autem Christi
facti fuimus filii Dei. Idem tunc in carne nasci uoluit
cum orbis terrarum positis armis in pace quiesceret. Tunc
et angelos suos nostra omnium salute gaudentes concinere
iussit: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae
uoluntatis. Ad haec, quoties discipulos suos salutaret,
dicere solebat: Pax uobis. Ipsis etiam, quotiens
hospitium aliquod ingrederentur, ut pacem ei domui dicerent
mandauit. Postremo ad caelum iturus unde descenderat,
pacem illis tanquam thesaurum omnis iocunditatis et dulcedinis
plenum legauit dicens: Pacem meam do uobis, pacem meam
relinquo uobis. Cum ergo Deo et Domino nostro pacem ueram
tam gratam esse apparet, tam acceptam, nonne manifestum est
quanto eidem odio sint discordiae simultates, irae rixae,
bella, inter illos praesertim qui de caelestibus unum credunt,
unum sentiunt, eodem renati sunt baptismate, Christianos
inter se fratres esse qui denique inter se fratres esse
ipsimet non negant, dum orando unum patrem suum qui in caelis
est confitentur. Quando igitur per Spiritus Sancti
communicationem fratres sunt, fraterne fac uiuant et in illum
dumtaxat, qui fraternitatem eorum abolere molitur, unanimiter
armentur, concorditer irruant, quorumlibet fidelium damnum
suum esse deputent. Alioquin si fratrum suorum
calamitatis ac stragis tantum spectatores futuri sunt et non
ultores, actum est de omnibus. Unus hodie, cras alter,
perindie alius, communis inimici iugum tandem subibunt.
Cumque simpliciter uniti Deo adiuuante superiores esse
potuissent, disseparati atque ob hoc Deo inuisi singulatim
conterentur. Veritatis uox est illa in Euangelio: Omne
regnum diuisum contra se desolabitur et omnis ciuitas uel
domus diuisa contra se non stabit. In Christo credentium
unum est regnum, una ecclesia. Si ergo diuisi esse
perseruerauerint, profecto regnum illorum euerteretur.
Fieri enim non potest quin uerum sit quicquid a ueritate est
dictum. Id futurum siquis Euangelio minus credulus
dubitat, audiat etiam gentilem illum, qui ait: Concordia
paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur. Audiat
alium quoque ethnicum nomine Scilurum idem sentientem.
Scilurus Hic octoginta (ut Plutarcus refert) filiorum
erat pater. Quibus conuocatis hastilium fascem colligatum
ut singuli confringerent iubebat. Non ualentibus ipse
soluto fasce unumquodque hastile separatim assumens facile
cuncta perfregit et ad illos conuersus: Videte, inquit,
quod donec simul uniti eritis, inuicti permanebitis; sin uero
diuisi, omnium offensis uos ipsos exponetis. Ne igitur
singula Christianorum regna, dum inter se pertinaciter
dimicant, ab infideli tyranno oppressa pereant, tuae
sapientiae est, Pater sacrosancte, tuaeque dignitatis
prospicere ut, qui secum dissident, sine cunctatione in
gratiam redeant, iniurias remittant, pacem quam bellum malint
et simul uniti a lupo illo luporum omnium rapacissimo, qui
nullo sanguinis nostri haustu satiatur, se suaque defendant,
laborantibus magno atque alacri animo succurrant, amissa
repetant, recepta Deo propicio tueantur et conseruent.
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].
|