Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].
Rogo igitur ostendas te tot populorum praesidem quot
tuae fidei a Domino habes commendatos, id est omnium
Christianorum. Omnes ad pacem mutuamque beniuolentiam
hortare ut parens, compelle ut dominus. Liberalitas
Pontificis Decet certe res ista Pontificem optimum
excelsique animi Adrianum magis (ut equidem uideo) aduersus
infideles lupos animatum quam a me dici queat. Non
desinas, Pater sanctissime, illos, qui in finibus sunt,
armis, pecunia, rebus necessariis iuuare, quo facilius in
proposito persistere queant non dedendi se prophanis neque
loco suo decedendi. Tuam ea in re liberalitatem
praedicabunt Croatiae quae adhuc supersunt oppida Liburniaeque
dynastae omnes arciumque prefecti. Sed multo gloriosius in
caelesti regno coram Domino, cuius in terra uices geris,
praedicabunt angelici spiritus, si Christianos principes ad
sanctiendum pacis foedus coges et omnes pro orthodoxae fidei
gloria ad expeditionem aduersus infideles assumendam
solicitaueris atque interim periclitanti Pannoniae opportunum
auxilium extemplo mittendum curaueris. Nihil ecclesiae
tuae salubrius, nihil tibi laudabilius, nihil Deo gratius hoc
tempore efficere potes.
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].
|