Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].

Next paragraph

Dauid Miphibosetum Ionathę filium bonis paternis donat, et mensę suę participem facit et Sibam seruum cum filiis terram eius colere iubet. Miphiboseth os confusum, os uerecundum interpretatur. Qui de malo erubescit, haud facile ad peccata prolabitur; et quoniam talis erubescentia de dono Spiritus Sancti uenit, ideo Miphiboseth est filius Ionathę, qui columbę donum interpretatur. Siba agros eius [note] cum filiis colere iubetur. Siba interpretatur conuersio. Conuersionis filii sunt sensus nostri. Quum ad Deum conuertimur, de peccato uerecundamur, et sensus a turpi uoluptate auersos ad excolendum animę agrum compellimus, et ubi abundabat peccatum, superabundat gratia; atque ita mensę Christi efficimur participes, corpori et sanguini eius communicantes.

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.